VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Deuteronomium (Deuteronomy) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Exo 32:1–35 )
Unchecked Copy BoxDeu 9:1 - audi Israhel tu transgredieris hodie Iordanem ut possideas nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad caelum usque muratas
Unchecked Copy BoxDeu 9:2 - populum magnum atque sublimem filios Enacim quos ipse vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere
Unchecked Copy BoxDeu 9:3 - scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est tibi
Unchecked Copy BoxDeu 9:4 - ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter iustitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas istae deletae sint nationes
Unchecked Copy BoxDeu 9:5 - neque enim propter iustitias tuas et aequitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illae egerunt impie te introeunte deletae sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Iacob
Unchecked Copy BoxDeu 9:6 - scito igitur quod non propter iustitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissimae cervicis sis populus
Unchecked Copy BoxDeu 9:7 - memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus ex Aegypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti
Unchecked Copy BoxDeu 9:8 - nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluit
Unchecked Copy BoxDeu 9:9 - quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens
Unchecked Copy BoxDeu 9:10 - deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba quae vobis in monte locutus est de medio ignis quando contio populi congregata est
Unchecked Copy BoxDeu 9:11 - cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas tabulas foederis
Unchecked Copy BoxDeu 9:12 - dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus quos eduxisti de Aegypto deseruerunt velociter viam quam demonstrasti eis feceruntque sibi conflatile
Unchecked Copy BoxDeu 9:13 - rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste durae cervicis sit
Unchecked Copy BoxDeu 9:14 - dimitte me ut conteram eum et deleam nomen eius sub caelo et constituam te super gentem quae hac maior et fortior sit
Unchecked Copy BoxDeu 9:15 - cumque de monte ardente descenderem et duas tabulas foederis utraque tenerem manu
Unchecked Copy BoxDeu 9:16 - vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis vitulum conflatilem ac deseruisse velociter viam eius quam vobis ostenderat
Unchecked Copy BoxDeu 9:17 - proieci tabulas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro
Unchecked Copy BoxDeu 9:18 - et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis
Unchecked Copy BoxDeu 9:19 - timui enim indignationem et iram illius qua adversum vos concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam hac vice
Unchecked Copy BoxDeu 9:20 - adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere et pro illo similiter deprecatus sum
Unchecked Copy BoxDeu 9:21 - peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem qui de monte descendit
Unchecked Copy BoxDeu 9:22 - in Incendio quoque et in Temptatione et in sepulchris Concupiscentiae provocastis Dominum
Unchecked Copy BoxDeu 9:23 - et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis
Unchecked Copy BoxDeu 9:24 - sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepi
Unchecked Copy BoxDeu 9:25 - et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus quibus eum suppliciter deprecabar ne deleret vos ut fuerat comminatus
Unchecked Copy BoxDeu 9:26 - et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Aegypto in manu forti
Unchecked Copy BoxDeu 9:27 - recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Iacob ne aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum
Unchecked Copy BoxDeu 9:28 - ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudine
Unchecked Copy BoxDeu 9:29 - qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Deuteronomy Chapter 9 — Additional Translations: