VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Deuteronomium (Deuteronomy) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Num 21:33–35 )
Unchecked Copy BoxDeu 3:1 - itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai
Unchecked Copy BoxDeu 3:2 - dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon
Unchecked Copy BoxDeu 3:3 - tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum eius percussimusque eos usque ad internicionem
Unchecked Copy BoxDeu 3:4 - vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes omnem regionem Argob regni Og in Basan
Unchecked Copy BoxDeu 3:5 - cunctae urbes erant munitae muris altissimis portisque et vectibus absque oppidis innumeris quae non habebant muros
Unchecked Copy BoxDeu 3:6 - et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos
Unchecked Copy BoxDeu 3:7 - iumenta autem et spolia urbium diripuimus
Unchecked Copy BoxDeu 3:8 - tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon
Unchecked Copy BoxDeu 3:9 - quem Sidonii Sarion vocant et Amorrei Sanir
Unchecked Copy BoxDeu 3:10 - omnes civitates quae sitae sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai civitates regni Og in Basan
Unchecked Copy BoxDeu 3:11 - solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus
Unchecked Copy BoxDeu 3:12 - terramque possedimus in tempore illo ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad
Unchecked Copy BoxDeu 3:13 - reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og tradidi mediae tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan vocatur terra gigantum
Unchecked Copy BoxDeu 3:14 - Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Iair usque in praesentem diem
Unchecked Copy BoxDeu 3:15 - Machir quoque dedi Galaad
Unchecked Copy BoxDeu 3:16 - et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem Ieboc qui est terminus filiorum Ammon
Unchecked Copy BoxDeu 3:17 - et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices montis Phasga contra orientem
Unchecked Copy BoxDeu 3:18 - praecepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti praecedite fratres vestros filios Israhel omnes viri robusti
Unchecked Copy BoxDeu 3:19 - absque uxoribus et parvulis ac iumentis novi enim quod plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas tradidi vobis
Unchecked Copy BoxDeu 3:20 - donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis
Unchecked Copy BoxDeu 3:21 - Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens oculi tui viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad quae transiturus es
Unchecked Copy BoxDeu 3:22 - ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis
Unchecked Copy BoxDeu 3:23 - precatusque sum Dominum in tempore illo dicens
Unchecked Copy BoxDeu 3:24 - Domine Deus tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuae
Unchecked Copy BoxDeu 3:25 - transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et Libanum
Unchecked Copy BoxDeu 3:26 - iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad me
Unchecked Copy BoxDeu 3:27 - ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice nec enim transibis Iordanem istum
Unchecked Copy BoxDeu 3:28 - praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta quia ipse praecedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es
Unchecked Copy BoxDeu 3:29 - mansimusque in valle contra fanum Phogor
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Deuteronomy Chapter 3 — Additional Translations: