VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Deuteronomium (Deuteronomy) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxDeu 13:1 - si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium vidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum
Unchecked Copy BoxDeu 13:2 - et evenerit quod locutus est et dixerit tibi eamus et sequamur deos alienos quos ignoras et serviamus eis
Unchecked Copy BoxDeu 13:3 - non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra
Unchecked Copy BoxDeu 13:4 - Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata illius custodite et audite vocem eius ipsi servietis et ipsi adherebitis
Unchecked Copy BoxDeu 13:5 - propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi praecepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui
Unchecked Copy BoxDeu 13:6 - si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor quae est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui
Unchecked Copy BoxDeu 13:7 - cunctarum in circuitu gentium quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae
Unchecked Copy BoxDeu 13:8 - non adquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum
Unchecked Copy BoxDeu 13:9 - sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum
Unchecked Copy BoxDeu 13:10 - lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis
Unchecked Copy BoxDeu 13:11 - ut omnis Israhel audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile
Unchecked Copy BoxDeu 13:12 - si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos
Unchecked Copy BoxDeu 13:13 - egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis tuae atque dixerunt eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis
Unchecked Copy BoxDeu 13:14 - quaere sollicite et diligenter rei veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam
Unchecked Copy BoxDeu 13:15 - statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam omniaque quae in illa sunt usque ad pecora
Unchecked Copy BoxDeu 13:16 - quicquid etiam supellectilis fuerit congregabis in medium platearum eius et cum ipsa civitate succendes ita ut universa consumas Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non aedificabitur amplius
Unchecked Copy BoxDeu 13:17 - et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis
Unchecked Copy BoxDeu 13:18 - quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia praecepta eius quae ego praecipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Deuteronomy Chapter 13 — Additional Translations: