VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Danielis (Daniel) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxDan 11:1 - Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur, et roboraretur.
Unchecked Copy BoxDan 11:2 - Et nunc veritatem annunciabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes: et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Graeciae.
Unchecked Copy BoxDan 11:3 - Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa: et faciet quod placuerit ei.
Unchecked Copy BoxDan 11:4 - Et cum steterit, conteretur regnum eius, et dividetur in quattuor ventos caeli: sed non in posteros eius, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est. lacerabitur enim regnum eius etiam in externos, exceptis his.
Unchecked Copy BoxDan 11:5 - Et confortabitur rex Austri: et de principibus eius praevalebit super eum, et dominabitur ditione: multa enim dominatio eius.
Unchecked Copy BoxDan 11:6 - Et post finem annorum foederabuntur: filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen eius: et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus.
Unchecked Copy BoxDan 11:7 - Et stabit de germine radicum eius plantatio: et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis Aquilonis: et abutetur eis, et obtinebit.
Unchecked Copy BoxDan 11:8 - Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti, et auri captiva ducet in Aegyptum: ipse praevalebit adversus regem Aquilonis.
Unchecked Copy BoxDan 11:9 - Et intrabit in regnum rex Austri, et revertetur ad terram suam.
Unchecked Copy BoxDan 11:10 - Filii autem eius provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum: et veniet properans, et inundans: et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robere eius.
Unchecked Copy BoxDan 11:11 - Et provocatus rex Austri egredietur, et pugnabit adversus regem Aquilonis, et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius.
Unchecked Copy BoxDan 11:12 - Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor eius, et deiiciet multa millia, sed non praevalebit.
Unchecked Copy BoxDan 11:13 - Convertetur enim rex Aquilonis, et praeparabit multitudinem multo maiorem quam prius: et in fine temporum, annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.
Unchecked Copy BoxDan 11:14 - (t) Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem Austri: filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.
Unchecked Copy BoxDan 11:15 - Et venit rex Aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas: et brachia Austri non sustinebunt, et consurgent electi eius ad resistendum, et non erit fortitudo.
Unchecked Copy BoxDan 11:16 - Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius: et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu eius.
Unchecked Copy BoxDan 11:17 - Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo: et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud: et non stabit, nec illius erit.
Unchecked Copy BoxDan 11:18 - Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas: et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium eius convertetur in eum.
Unchecked Copy BoxDan 11:19 - Et convertet faciem suam ad imperium terrae suae, et impinget, et corruet, et non invenietur.
Unchecked Copy BoxDan 11:20 - Et stabit in loco eius vilissimus, et indignus decore regio: et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in praelio.
Unchecked Copy BoxDan 11:21 - Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius: et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.
Unchecked Copy BoxDan 11:22 - Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius, et conterentur: insuper et dux foederis.
Unchecked Copy BoxDan 11:23 - Et post amicitias, cum eo faciet dolum: et ascendet, et superabit in modico populo.
Unchecked Copy BoxDan 11:24 - Et abundantes, et uberes urbes ingredietur: et faciet quae non fecerunt patres eius, et patres patrum eius: rapinas, et praedam, et divinitas eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit: et hoc usque ad tempus.
Unchecked Copy BoxDan 11:25 - Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno: et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.
Unchecked Copy BoxDan 11:26 - Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque eius opprimetur: et cadent interfecti plurimi.
Unchecked Copy BoxDan 11:27 - Duorum quoque regnum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur, et non proficient: quia adhuc finis in aliud tempus.
Unchecked Copy BoxDan 11:28 - Et revertetur in terram suam cum opibus multis: et cor eius adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam.
Unchecked Copy BoxDan 11:29 - Statuto tempore revertetur, et veniet ad Austrum: et non erit priori simile novissimum.
Unchecked Copy BoxDan 11:30 - Et veniet super eum Trieres, et Romani: et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet: reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.
Unchecked Copy BoxDan 11:31 - Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent iuge sacrificium: et dabunt abominationem in desolationem.
Unchecked Copy BoxDan 11:32 - Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter: populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.
Unchecked Copy BoxDan 11:33 - Et docti in populo docebunt plurimos: et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.
Unchecked Copy BoxDan 11:34 - Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo: et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.
Unchecked Copy BoxDan 11:35 - Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus praefinitum: quia adhuc aliud tempus erit.
Unchecked Copy BoxDan 11:36 - Et faciet iuxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum: et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio.
Unchecked Copy BoxDan 11:37 - Et Deum patrum suorum non reputabit: et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit: quia adversum universa consurget.
Unchecked Copy BoxDan 11:38 - Deum autem Maozim in loco suo venerabitur: et Deum, quem ignoraverunt patres eius, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.
Unchecked Copy BoxDan 11:39 - Et faciet ut muniat Maozim cum Deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.
Unchecked Copy BoxDan 11:40 - Et in tempore praefinito praeliabitur adversus eum rex Austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.
Unchecked Copy BoxDan 11:41 - Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent: hae autem solae salvabuntur de manu eius, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.
Unchecked Copy BoxDan 11:42 - Et mittet manum suam in terras: et Terra Aegypti non effugiet.
Unchecked Copy BoxDan 11:43 - Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Aegypti: per Libyam quoque, et Aethiopiam transibit.
Unchecked Copy BoxDan 11:44 - Et fama turbabit eum ab Oriente et ab Aquilone: et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.
Unchecked Copy BoxDan 11:45 - Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum: et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei.
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Daniel Chapter 11 — Additional Translations: