VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Colossenses (Colossians) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxCol 1:1 - Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater
Unchecked Copy BoxCol 1:2 - his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro
Unchecked Copy BoxCol 1:3 - gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes
Unchecked Copy BoxCol 1:4 - audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
Unchecked Copy BoxCol 1:5 - propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii
Unchecked Copy BoxCol 1:6 - quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate
Unchecked Copy BoxCol 1:7 - sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu
Unchecked Copy BoxCol 1:8 - qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu
Unchecked Copy BoxCol 1:9 - ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali
Unchecked Copy BoxCol 1:10 - ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei
Unchecked Copy BoxCol 1:11 - in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio
Unchecked Copy BoxCol 1:12 - gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine
Unchecked Copy BoxCol 1:13 - qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae
Unchecked Copy BoxCol 1:14 - in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum
Unchecked Copy BoxCol 1:15 - qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae
Unchecked Copy BoxCol 1:16 - quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt
Unchecked Copy BoxCol 1:17 - et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant
Unchecked Copy BoxCol 1:18 - et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens
Unchecked Copy BoxCol 1:19 - quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare
Unchecked Copy BoxCol 1:20 - et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt
Unchecked Copy BoxCol 1:21 - et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis
Unchecked Copy BoxCol 1:22 - nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso
Unchecked Copy BoxCol 1:23 - si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister
Unchecked Copy BoxCol 1:24 - qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia
Unchecked Copy BoxCol 1:25 - cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei
Unchecked Copy BoxCol 1:26 - mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius
Unchecked Copy BoxCol 1:27 - quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae
Unchecked Copy BoxCol 1:28 - quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu
Unchecked Copy BoxCol 1:29 - in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Colossians Chapter 1 — Additional Translations: