VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Actus (Acts) 20 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxAct 20:1 - postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam
Unchecked Copy BoxAct 20:2 - cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam
Unchecked Copy BoxAct 20:3 - ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam
Unchecked Copy BoxAct 20:4 - comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus
Unchecked Copy BoxAct 20:5 - hii cum praecessissent sustinebant nos Troade
Unchecked Copy BoxAct 20:6 - nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem
Unchecked Copy BoxAct 20:7 - in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem
Unchecked Copy BoxAct 20:8 - erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati
Unchecked Copy BoxAct 20:9 - sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus
Unchecked Copy BoxAct 20:10 - ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
Unchecked Copy BoxAct 20:11 - ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est
Unchecked Copy BoxAct 20:12 - adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime
Unchecked Copy BoxAct 20:13 - nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus
Unchecked Copy BoxAct 20:14 - cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen
Unchecked Copy BoxAct 20:15 - et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum
Unchecked Copy BoxAct 20:16 - proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis
Unchecked Copy BoxAct 20:17 - a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae
Unchecked Copy BoxAct 20:18 - qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim
Unchecked Copy BoxAct 20:19 - serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
Unchecked Copy BoxAct 20:20 - quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos
Unchecked Copy BoxAct 20:21 - testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum
Unchecked Copy BoxAct 20:22 - et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans
Unchecked Copy BoxAct 20:23 - nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent
Unchecked Copy BoxAct 20:24 - sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei
Unchecked Copy BoxAct 20:25 - et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei
Unchecked Copy BoxAct 20:26 - quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium
Unchecked Copy BoxAct 20:27 - non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis
Unchecked Copy BoxAct 20:28 - adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo
Unchecked Copy BoxAct 20:29 - ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi
Unchecked Copy BoxAct 20:30 - et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se
Unchecked Copy BoxAct 20:31 - propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum
Unchecked Copy BoxAct 20:32 - et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus
Unchecked Copy BoxAct 20:33 - argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi
Unchecked Copy BoxAct 20:34 - ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae
Unchecked Copy BoxAct 20:35 - omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere
Unchecked Copy BoxAct 20:36 - et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit
Unchecked Copy BoxAct 20:37 - magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
Unchecked Copy BoxAct 20:38 - dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Acts Chapter 20 — Additional Translations: