VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Actus (Acts) 18 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxAct 18:1 - post haec egressus ab Athenis venit Corinthum
Unchecked Copy BoxAct 18:2 - et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos
Unchecked Copy BoxAct 18:3 - et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur erat autem scenofactoriae artis
Unchecked Copy BoxAct 18:5 - cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum
Unchecked Copy BoxAct 18:6 - contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam
Unchecked Copy BoxAct 18:7 - et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae
Unchecked Copy BoxAct 18:8 - Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur
Unchecked Copy BoxAct 18:9 - dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas
Unchecked Copy BoxAct 18:10 - propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate
Unchecked Copy BoxAct 18:11 - sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei
Unchecked Copy BoxAct 18:12 - Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal
Unchecked Copy BoxAct 18:13 - dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum
Unchecked Copy BoxAct 18:14 - incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei recte vos sustinerem
Unchecked Copy BoxAct 18:15 - si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse
Unchecked Copy BoxAct 18:16 - et minavit eos a tribunali
Unchecked Copy BoxAct 18:17 - adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat
Unchecked Copy BoxAct 18:18 - Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum
Unchecked Copy BoxAct 18:19 - devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Iudaeis
Unchecked Copy BoxAct 18:20 - rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit
Unchecked Copy BoxAct 18:21 - sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente profectus est ab Epheso
Unchecked Copy BoxAct 18:22 - et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam
Unchecked Copy BoxAct 18:23 - et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos
Unchecked Copy BoxAct 18:24 - Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis
Unchecked Copy BoxAct 18:25 - hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma Iohannis
Unchecked Copy BoxAct 18:26 - hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei
Unchecked Copy BoxAct 18:27 - cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui crediderant
Unchecked Copy BoxAct 18:28 - vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Iesum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Acts Chapter 18 — Additional Translations: