VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Actus (Acts) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxAct 16:1 - pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili
Unchecked Copy BoxAct 16:2 - huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres
Unchecked Copy BoxAct 16:3 - hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset
Unchecked Copy BoxAct 16:4 - cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis
Unchecked Copy BoxAct 16:5 - et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie
Unchecked Copy BoxAct 16:6 - transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia
Unchecked Copy BoxAct 16:7 - cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu
Unchecked Copy BoxAct 16:8 - cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem
Unchecked Copy BoxAct 16:9 - et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos
Unchecked Copy BoxAct 16:10 - ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis
Unchecked Copy BoxAct 16:11 - navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim
Unchecked Copy BoxAct 16:12 - et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes
Unchecked Copy BoxAct 16:13 - die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant
Unchecked Copy BoxAct 16:14 - et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo
Unchecked Copy BoxAct 16:15 - cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos
Unchecked Copy BoxAct 16:16 - factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando
Unchecked Copy BoxAct 16:17 - haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis
Unchecked Copy BoxAct 16:18 - hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora
Unchecked Copy BoxAct 16:19 - videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes
Unchecked Copy BoxAct 16:20 - et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei
Unchecked Copy BoxAct 16:21 - et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani
Unchecked Copy BoxAct 16:22 - et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi
Unchecked Copy BoxAct 16:23 - et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos
Unchecked Copy BoxAct 16:24 - qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno
Unchecked Copy BoxAct 16:25 - media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant
Unchecked Copy BoxAct 16:26 - subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt
Unchecked Copy BoxAct 16:27 - expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos
Unchecked Copy BoxAct 16:28 - clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus
Unchecked Copy BoxAct 16:29 - petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae
Unchecked Copy BoxAct 16:30 - et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam
Unchecked Copy BoxAct 16:31 - at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua
Unchecked Copy BoxAct 16:32 - et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius
Unchecked Copy BoxAct 16:33 - et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo
Unchecked Copy BoxAct 16:34 - cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo
Unchecked Copy BoxAct 16:35 - et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos
Unchecked Copy BoxAct 16:36 - nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace
Unchecked Copy BoxAct 16:37 - Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant
Unchecked Copy BoxAct 16:38 - et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent
Unchecked Copy BoxAct 16:39 - et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem
Unchecked Copy BoxAct 16:40 - exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Acts Chapter 16 — Additional Translations: