VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Actus (Acts) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxAct 15:1 - et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri
Unchecked Copy BoxAct 15:2 - facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione
Unchecked Copy BoxAct 15:3 - illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus
Unchecked Copy BoxAct 15:4 - cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis
Unchecked Copy BoxAct 15:5 - surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi
Unchecked Copy BoxAct 15:6 - conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc
Unchecked Copy BoxAct 15:7 - cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere
Unchecked Copy BoxAct 15:8 - et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis
Unchecked Copy BoxAct 15:9 - et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum
Unchecked Copy BoxAct 15:10 - nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus
Unchecked Copy BoxAct 15:11 - sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi
Unchecked Copy BoxAct 15:12 - tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos
Unchecked Copy BoxAct 15:13 - et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me
Unchecked Copy BoxAct 15:14 - Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo
Unchecked Copy BoxAct 15:15 - et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est
Unchecked Copy BoxAct 15:16 - post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud
Unchecked Copy BoxAct 15:17 - ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec
Unchecked Copy BoxAct 15:18 - notum a saeculo est Domino opus suum
Unchecked Copy BoxAct 15:19 - propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum
Unchecked Copy BoxAct 15:20 - sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine
Unchecked Copy BoxAct 15:21 - Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur
Unchecked Copy BoxAct 15:22 - tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus
Unchecked Copy BoxAct 15:23 - scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem
Unchecked Copy BoxAct 15:24 - quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus
Unchecked Copy BoxAct 15:25 - placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
Unchecked Copy BoxAct 15:26 - hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi
Unchecked Copy BoxAct 15:27 - misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem
Unchecked Copy BoxAct 15:28 - visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario
Unchecked Copy BoxAct 15:29 - ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete
Unchecked Copy BoxAct 15:30 - illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam
Unchecked Copy BoxAct 15:31 - quam cum legissent gavisi sunt super consolatione
Unchecked Copy BoxAct 15:32 - Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt
Unchecked Copy BoxAct 15:33 - facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos
Unchecked Copy BoxAct 15:35 - Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini
Unchecked Copy BoxAct 15:36 - post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant
Unchecked Copy BoxAct 15:37 - Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus
Unchecked Copy BoxAct 15:38 - Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum
Unchecked Copy BoxAct 15:39 - facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum
Unchecked Copy BoxAct 15:40 - Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus
Unchecked Copy BoxAct 15:41 - perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Acts Chapter 15 — Additional Translations: