VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

2 Timotheum (2 Timothy) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box2Ti 1:1 - Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu
Unchecked Copy Box2Ti 1:2 - Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
Unchecked Copy Box2Ti 1:3 - gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die
Unchecked Copy Box2Ti 1:4 - desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear
Unchecked Copy Box2Ti 1:5 - recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te
Unchecked Copy Box2Ti 1:6 - propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum
Unchecked Copy Box2Ti 1:7 - non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis
Unchecked Copy Box2Ti 1:8 - noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei
Unchecked Copy Box2Ti 1:9 - qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia
Unchecked Copy Box2Ti 1:10 - manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium
Unchecked Copy Box2Ti 1:11 - in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium
Unchecked Copy Box2Ti 1:12 - ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
Unchecked Copy Box2Ti 1:13 - formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu
Unchecked Copy Box2Ti 1:14 - bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis
Unchecked Copy Box2Ti 1:15 - scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes
Unchecked Copy Box2Ti 1:16 - det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit
Unchecked Copy Box2Ti 1:17 - sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit
Unchecked Copy Box2Ti 1:18 - det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

2 Timothy Chapter 1 — Additional Translations: