VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

2 Regum (2 Kings) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(2Ch 22:10–12 )
Unchecked Copy Box2Ki 11:1 - Athalia vero mater Ahaziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium
Unchecked Copy Box2Ki 11:2 - tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ahaziae Ioas filium Ahaziae furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur et nutricem eius de triclinio et abscondit eum a facie Athaliae ut non interficeretur
Unchecked Copy Box2Ki 11:3 - eratque cum ea in domo Domini clam sex annis porro Athalia regnavit super terram
(2Ch 23:1–11 )
Unchecked Copy Box2Ki 11:4 - anno autem septimo misit Ioiada et adsumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis
Unchecked Copy Box2Ki 11:5 - et praecepit illis dicens iste sermo quem facere debetis
Unchecked Copy Box2Ki 11:6 - tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis tertia autem pars sit ad portam Sir et tertia pars ad portam quae est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum domus Messa
Unchecked Copy Box2Ki 11:7 - duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem
Unchecked Copy Box2Ki 11:8 - et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris si quis autem ingressus fuerit septum templi interficiatur eritisque cum rege introeunte et egrediente
Unchecked Copy Box2Ki 11:9 - et fecerunt centuriones iuxta omnia quae praeceperat eis Ioiada sacerdos et adsumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Ioiada sacerdotem
Unchecked Copy Box2Ki 11:10 - qui dedit eis hastas et arma regis David quae erant in domo Domini
Unchecked Copy Box2Ki 11:11 - et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextra usque ad partem sinistram altaris et aedis circum regem
Unchecked Copy Box2Ki 11:12 - produxitque filium regis et posuit super eum diadema et testimonium feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt vivat rex
(2Ch 23:12—24:1 )
Unchecked Copy Box2Ki 11:13 - audivit Athalia vocem currentis populi et ingressa ad turbas in templum Domini
Unchecked Copy Box2Ki 11:14 - vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et cantores et tubas propter eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratio
Unchecked Copy Box2Ki 11:15 - praecepit autem Ioiada centurionibus qui erant super exercitum et ait eis educite eam extra consepta templi et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio dixerat enim sacerdos non occidatur in templo Domini
Unchecked Copy Box2Ki 11:16 - inposueruntque ei manus et inpegerunt eam per viam introitus equorum iuxta palatium et interfecta est ibi
Unchecked Copy Box2Ki 11:17 - pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum
Unchecked Copy Box2Ki 11:18 - ingressusque est omnis populus terrae templum Baal et destruxerunt aras eius et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini
Unchecked Copy Box2Ki 11:19 - tulitque centuriones et Cherethi et Felethi legiones et omnem populum terrae deduxeruntque regem de domo Domini et venerunt per viam portae scutariorum in palatium et sedit super thronum regum
Unchecked Copy Box2Ki 11:20 - laetatusque est omnis populus terrae et civitas conquievit Athalia autem occisa est gladio in domo regis
Unchecked Copy Box2Ki 11:21 - septemque annorum erat Ioas cum regnare coepisset
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

2 Kings Chapter 11 — Additional Translations: