VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

2 Corinthios (2 Corinthians) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box2Co 10:1 - ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis
Unchecked Copy Box2Co 10:2 - rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus
Unchecked Copy Box2Co 10:3 - in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus
Unchecked Copy Box2Co 10:4 - nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes
Unchecked Copy Box2Co 10:5 - et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi
Unchecked Copy Box2Co 10:6 - et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia
Unchecked Copy Box2Co 10:7 - quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos
Unchecked Copy Box2Co 10:8 - nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam
Unchecked Copy Box2Co 10:9 - ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas
Unchecked Copy Box2Co 10:10 - quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis
Unchecked Copy Box2Co 10:11 - hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto
Unchecked Copy Box2Co 10:12 - non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis
Unchecked Copy Box2Co 10:13 - nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos
Unchecked Copy Box2Co 10:14 - non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi
Unchecked Copy Box2Co 10:15 - non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam
Unchecked Copy Box2Co 10:16 - etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari
Unchecked Copy Box2Co 10:17 - qui autem gloriatur in Domino glorietur
Unchecked Copy Box2Co 10:18 - non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

2 Corinthians Chapter 10 — Additional Translations: