VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box2Ch 6:1 - tunc Salomon ait Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine
Unchecked Copy Box2Ch 6:2 - ego autem aedificavi domum nomini eius ut habitaret ibi in perpetuum
(1Ki 8:14–21 )
Unchecked Copy Box2Ch 6:3 - et convertit faciem suam et benedixit universae multitudini Israhel nam omnis turba stabat intenta et ait
Unchecked Copy Box2Ch 6:4 - benedictus Dominus Deus Israhel qui quod locutus est David patri meo opere conplevit dicens
Unchecked Copy Box2Ch 6:5 - a die qua eduxi populum meum de terra Aegypti non elegi civitatem de cunctis tribubus Israhel ut aedificaretur in ea domus nomini meo neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo meo Israhel
Unchecked Copy Box2Ch 6:6 - sed elegi Hierusalem ut sit nomen meum in ea et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israhel
Unchecked Copy Box2Ch 6:7 - cumque fuisset voluntatis David patris mei ut aedificaret domum nomini Domini Dei Israhel
Unchecked Copy Box2Ch 6:8 - dixit Dominus ad eum quia haec fuit voluntas tua ut aedificares domum nomini meo bene quidem fecisti habere huiuscemodi voluntatem
Unchecked Copy Box2Ch 6:9 - sed non tu aedificabis domum verum filius tuus qui egredietur de lumbis tuis ipse aedificabit domum nomini meo
Unchecked Copy Box2Ch 6:10 - conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel
Unchecked Copy Box2Ch 6:11 - et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israhel
(1Ki 8:22–53 )
Unchecked Copy Box2Ch 6:12 - stetit ergo coram altare Domini ex adverso universae multitudinis Israhel et extendit manus suas
Unchecked Copy Box2Ch 6:13 - siquidem fecerat Salomon basem aeneam et posuerat eam in medio basilicae habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres cubitos in altum stetitque super eam et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israhel et palmis in caelum levatis
Unchecked Copy Box2Ch 6:14 - ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo
Unchecked Copy Box2Ch 6:15 - qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat
Unchecked Copy Box2Ch 6:16 - nunc ergo Domine Deus Israhel imple servo tuo patri meo David quaecumque locutus es dicens non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me
Unchecked Copy Box2Ch 6:17 - et nunc Domine Deus Israhel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David
Unchecked Copy Box2Ch 6:18 - ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi
Unchecked Copy Box2Ch 6:19 - sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem eius Domine Deus meus audias et preces quas fundit famulus tuus coram te
Unchecked Copy Box2Ch 6:20 - ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum
Unchecked Copy Box2Ch 6:21 - et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo exaudi preces famuli tui et populi tui Israhel quicumque oraverit in loco isto et exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et propitiare
Unchecked Copy Box2Ch 6:22 - si peccaverit quispiam in proximum suum et iurare contra eum paratus venerit seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista
Unchecked Copy Box2Ch 6:23 - tu audies de caelo et facies iudicium servorum tuorum ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium et ulciscaris iustum retribuens ei secundum iustitiam suam
Unchecked Copy Box2Ch 6:24 - si superatus fuerit populus tuus Israhel ab inimicis peccabunt enim tibi et conversi egerint paenitentiam et obsecraverint nomen tuum et fuerint deprecati in loco isto
Unchecked Copy Box2Ch 6:25 - tu exaudi de caelo et propitiare peccato populi tui Israhel et reduc eos in terram quam dedisti eis et patribus eorum
Unchecked Copy Box2Ch 6:26 - si clauso caelo pluvia non fluxerit propter peccata populi et deprecati te fuerint in loco isto et confessi nomini tuo et conversi a peccatis suis cum eos adflixeris
Unchecked Copy Box2Ch 6:27 - exaudi de caelo Domine et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israhel et doce eos viam bonam per quam ingrediantur et da pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendum
Unchecked Copy Box2Ch 6:28 - fames si orta fuerit in terra et pestilentia erugo et aurugo et lucusta et brucus et hostes vastatis regionibus portas obsederint civitatis omnisque plaga et infirmitas presserit
Unchecked Copy Box2Ch 6:29 - si quis de populo tuo Israhel fuerit deprecatus cognoscens plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas in domo hac
Unchecked Copy Box2Ch 6:30 - tu exaudi de caelo de sublimi scilicet habitaculo tuo et propitiare et redde unicuique secundum vias suas quas nosti eum habere in corde suo tu enim solus nosti corda filiorum hominum
Unchecked Copy Box2Ch 6:31 - ut timeant te et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris
Unchecked Copy Box2Ch 6:32 - externum quoque qui non est de populo tuo Israhel si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum et propter manum tuam robustam et brachium tuum extentum et adoraverit in loco isto
Unchecked Copy Box2Ch 6:33 - tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut sciant omnes populi terrae nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israhel et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi
Unchecked Copy Box2Ch 6:34 - si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te contra viam in qua civitas haec est quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo
Unchecked Copy Box2Ch 6:35 - ut exaudias de caelo preces eorum et obsecrationem et ulciscaris
Unchecked Copy Box2Ch 6:36 - si autem et peccaverint tibi neque enim est homo qui non peccet et iratus fueris eis et tradideris hostibus et captivos eos duxerint in terram longinquam vel certe quae iuxta est
Unchecked Copy Box2Ch 6:37 - et conversi corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant egerint paenitentiam et deprecati te fuerint in terra captivitatis suae dicentes peccavimus inique fecimus iniuste egimus
Unchecked Copy Box2Ch 6:38 - et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima sua in terra captivitatis suae ad quam ducti sunt adorabunt te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et urbis quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo
Unchecked Copy Box2Ch 6:39 - ut exaudias de caelo hoc est de firmo habitaculo tuo preces eorum et facias iudicium et dimittas populo tuo quamvis peccatori
Unchecked Copy Box2Ch 6:40 - tu es enim Deus meus aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto
Unchecked Copy Box2Ch 6:41 - nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae sacerdotes tui Domine Deus induantur salute et sancti tui laetentur in bonis
Unchecked Copy Box2Ch 6:42 - Domine Deus ne averseris faciem christi tui memento misericordiarum David servi tui
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

2 Chronicles Chapter 6 — Additional Translations: