VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(1Ki 15:1–8 )
Unchecked Copy Box2Ch 13:1 - anno octavodecimo regis Hieroboam regnavit Abia super Iudam
Unchecked Copy Box2Ch 13:2 - tribus annis regnavit in Hierusalem nomenque matris eius Michaia filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et Hieroboam
Unchecked Copy Box2Ch 13:3 - cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros et electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi
Unchecked Copy Box2Ch 13:4 - stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim et ait audi Hieroboam et omnis Israhel
Unchecked Copy Box2Ch 13:5 - num ignoratis quod Dominus Deus Israhel dederit regnum David super Israhel in sempiternum ipsi et filiis eius pactum salis
Unchecked Copy Box2Ch 13:6 - et surrexit Hieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum
Unchecked Copy Box2Ch 13:7 - congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis
Unchecked Copy Box2Ch 13:8 - nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios David habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Hieroboam in deos
Unchecked Copy Box2Ch 13:9 - et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus et in arietibus septem fit sacerdos eorum qui non sunt dii
Unchecked Copy Box2Ch 13:10 - noster autem Dominus Deus est quem non relinquimus sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron et Levitae sunt in ordine suo
Unchecked Copy Box2Ch 13:11 - holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama iuxta legis praecepta confectum et proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernae eius ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis
Unchecked Copy Box2Ch 13:12 - ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes eius qui clangunt tubis et resonant contra vos filii Israhel nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum quia non vobis expedit
Unchecked Copy Box2Ch 13:13 - haec illo loquente Hieroboam retro moliebatur insidias cumque ex adverso hostium staret ignorantem Iudam suo ambiebat exercitu
Unchecked Copy Box2Ch 13:14 - respiciensque Iudas vidit instare bellum ex adverso et post tergum et clamavit ad Dominum ac sacerdotes tubis canere coeperunt
Unchecked Copy Box2Ch 13:15 - omnesque viri Iuda vociferati sunt et ecce illis clamantibus perterruit Deus Hieroboam et omnem Israhel qui stabat ex adverso Abia et Iuda
Unchecked Copy Box2Ch 13:16 - fugeruntque filii Israhel Iudam et tradidit eos Deus in manu eorum
Unchecked Copy Box2Ch 13:17 - percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israhel quingenta milia virorum fortium
Unchecked Copy Box2Ch 13:18 - humiliatique sunt filii Israhel in tempore illo et vehementissime confortati filii Iuda eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum
Unchecked Copy Box2Ch 13:19 - persecutus est autem Abia fugientem Hieroboam et cepit civitates eius Bethel et filias eius et Hiesena cum filiabus suis Ephron quoque et filias eius
Unchecked Copy Box2Ch 13:20 - nec valuit ultra resistere Hieroboam in diebus Abia quem percussit Dominus et mortuus est
Unchecked Copy Box2Ch 13:21 - igitur Abia confortato imperio suo accepit uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filias
Unchecked Copy Box2Ch 13:22 - reliqua autem sermonum Abia viarumque et operum eius scripta sunt diligentissime in libro prophetae Addo
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

2 Chronicles Chapter 13 — Additional Translations: