VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(1Ki 12:1–19 )
Unchecked Copy Box2Ch 10:1 - profectus est autem Roboam in Sychem illuc enim cunctus Israhel convenerat ut constituerent eum regem
Unchecked Copy Box2Ch 10:2 - quod cum audisset Hieroboam filius Nabath qui erat in Aegypto fugerat quippe illuc ante Salomonem statim reversus est
Unchecked Copy Box2Ch 10:3 - vocaveruntque eum et venit cum universo Israhel et locuti sunt ad Roboam dicentes
Unchecked Copy Box2Ch 10:4 - pater tuus durissimo iugo nos pressit tu leviora impera patre tuo qui nobis gravem inposuit servitutem et paululum de onere subleva ut serviamus tibi
Unchecked Copy Box2Ch 10:5 - qui ait post tres dies revertimini ad me cumque abisset populus
Unchecked Copy Box2Ch 10:6 - iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre eius Salomone dum adviveret dicens quid datis consilii ut respondeam populo
Unchecked Copy Box2Ch 10:7 - qui dixerunt ei si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus servient tibi omni tempore
Unchecked Copy Box2Ch 10:8 - at ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare coepit qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius
Unchecked Copy Box2Ch 10:9 - dixitque ad eos quid vobis videtur vel respondere quid debeo populo huic qui dixit mihi subleva iugum quod inposuit nobis pater tuus
Unchecked Copy Box2Ch 10:10 - at illi responderunt ut iuvenes et nutriti cum eo in deliciis atque dixerunt sic loqueris populo qui dixit tibi pater tuus adgravavit iugum nostrum tu subleva et sic respondebis eis minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei
Unchecked Copy Box2Ch 10:11 - pater meus inposuit vobis iugum grave et ego maius pondus adponam pater meus cecidit vos flagellis ego vero caedam scorpionibus
Unchecked Copy Box2Ch 10:12 - venit ergo Hieroboam et universus populus ad Roboam die tertio sicut praeceperat eis
Unchecked Copy Box2Ch 10:13 - responditque rex dura derelicto consilio seniorum
Unchecked Copy Box2Ch 10:14 - locutusque est iuxta iuvenum voluntatem pater meus grave vobis inposuit iugum quod ego gravius faciam pater meus cecidit vos flagellis ego vero caedam scorpionibus
Unchecked Copy Box2Ch 10:15 - et non adquievit populi precibus erat enim voluntatis Dei ut conpleretur sermo eius quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Hieroboam filium Nabath
Unchecked Copy Box2Ch 10:16 - populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israhel tu autem pasce domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua
Unchecked Copy Box2Ch 10:17 - super filios autem Israhel qui habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam
Unchecked Copy Box2Ch 10:18 - misitque rex Roboam Aduram qui praeerat tributis et lapidaverunt eum filii Israhel et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem
Unchecked Copy Box2Ch 10:19 - recessitque Israhel a domo David usque ad diem hanc
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

2 Chronicles Chapter 10 — Additional Translations: