VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

1 Samuelis (1 Samuel) 25 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box1Sa 25:1 - mortuus est autem Samuhel et congregatus est universus Israhel et planxerunt eum et sepelierunt in domo sua in Rama consurgensque David descendit in desertum Pharan
Unchecked Copy Box1Sa 25:2 - erat autem vir quispiam in solitudine Maon et possessio eius in Carmelo et homo ille magnus nimis erantque ei oves tria milia et mille caprae et accidit ut tonderetur grex eius in Carmelo
Unchecked Copy Box1Sa 25:3 - nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir eius durus et pessimus et malitiosus erat autem de genere Chaleb
Unchecked Copy Box1Sa 25:4 - cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum
Unchecked Copy Box1Sa 25:5 - misit decem iuvenes et dixit eis ascendite in Carmelum et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice
Unchecked Copy Box1Sa 25:6 - et dicetis sic fratribus meis et tibi pax et domui tuae pax et omnibus quaecumque habes sit pax
Unchecked Copy Box1Sa 25:7 - audivi quod tonderent pastores tui qui erant nobiscum in deserto numquam eis molesti fuimus nec aliquando defuit eis quicquam de grege omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo
Unchecked Copy Box1Sa 25:8 - interroga pueros tuos et indicabunt tibi nunc ergo inveniant pueri gratiam in oculis tuis in die enim bona venimus quodcumque invenerit manus tua da servis tuis et filio tuo David
Unchecked Copy Box1Sa 25:9 - cumque venissent pueri David locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et siluerunt
Unchecked Copy Box1Sa 25:10 - respondens autem Nabal pueris David ait quis est David et quis est filius Isai hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos
Unchecked Copy Box1Sa 25:11 - tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum quae occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint
Unchecked Copy Box1Sa 25:12 - regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba quae dixerat
Unchecked Copy Box1Sa 25:13 - tunc David ait viris suis accingatur unusquisque gladio suo et accincti sunt singuli gladio suo accinctusque est et David ense suo et secuti sunt David quasi quadringenti viri porro ducenti remanserunt ad sarcinas
Unchecked Copy Box1Sa 25:14 - Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris dicens ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent domino nostro et aversus est eos
Unchecked Copy Box1Sa 25:15 - homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti nec quicquam aliquando periit omni tempore quo sumus conversati cum eis in deserto
Unchecked Copy Box1Sa 25:16 - pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges
Unchecked Copy Box1Sa 25:17 - quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam conpleta est malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loqui
Unchecked Copy Box1Sa 25:18 - festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata pulentae et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et inposuit super asinos
Unchecked Copy Box1Sa 25:19 - dixitque pueris suis praecedite me ecce ego post tergum sequar vos viro autem suo Nabal non indicavit
Unchecked Copy Box1Sa 25:20 - cum ergo ascendisset asinum et descenderet ad radices montis David et viri eius descendebant in occursum eius quibus et illa occurrit
Unchecked Copy Box1Sa 25:21 - et ait David vere frustra servavi omnia quae huius erant in deserto et non periit quicquam de cunctis quae ad eum pertinebant et reddidit mihi malum pro bono
Unchecked Copy Box1Sa 25:22 - haec faciat Deus inimicis David et haec addat si reliquero de omnibus quae ad eum pertinent usque mane mingentem ad parietem
Unchecked Copy Box1Sa 25:23 - cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram
Unchecked Copy Box1Sa 25:24 - et cecidit ad pedes eius et dixit in me sit domine mi haec iniquitas loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis et audi verba famulae tuae
Unchecked Copy Box1Sa 25:25 - ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti
Unchecked Copy Box1Sa 25:26 - nunc ergo domine mi vivit Dominus et vivit anima tua qui prohibuit te ne venires in sanguine et salvavit manum tuam tibi et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt domino meo malum
Unchecked Copy Box1Sa 25:27 - quapropter suscipe benedictionem hanc quam adtulit ancilla tua tibi domino meo et da pueris qui sequuntur te dominum meum
Unchecked Copy Box1Sa 25:28 - aufer iniquitatem famulae tuae faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum fidelem quia proelia Domini domine mi tu proeliaris malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae
Unchecked Copy Box1Sa 25:29 - si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundae
Unchecked Copy Box1Sa 25:30 - cum ergo fecerit tibi Dominus domino meo omnia quae locutus est bona de te et constituerit te ducem super Israhel
Unchecked Copy Box1Sa 25:31 - non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo quod effuderis sanguinem innoxium aut ipse te ultus fueris et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancillae tuae
Unchecked Copy Box1Sa 25:32 - et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israhel qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum
Unchecked Copy Box1Sa 25:33 - et benedicta tu quae prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea
Unchecked Copy Box1Sa 25:34 - alioquin vivit Dominus Deus Israhel qui prohibuit me malum facere tibi nisi cito venisses in occursum mihi non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem
Unchecked Copy Box1Sa 25:35 - suscepit ergo David de manu eius omnia quae adtulerat ei dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam
Unchecked Copy Box1Sa 25:36 - venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iucundum erat enim ebrius nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane
Unchecked Copy Box1Sa 25:37 - diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba haec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapis
Unchecked Copy Box1Sa 25:38 - cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus est
Unchecked Copy Box1Sa 25:39 - quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem
Unchecked Copy Box1Sa 25:40 - et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te sibi in uxorem
Unchecked Copy Box1Sa 25:41 - quae consurgens adoravit prona in terram et ait ecce famula tua sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini mei
Unchecked Copy Box1Sa 25:42 - et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius et secuta est nuntios David et facta est illi uxor
Unchecked Copy Box1Sa 25:43 - sed et Ahinoem accepit David de Iezrahel et fuit utraque uxor eius
Unchecked Copy Box1Sa 25:44 - Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Falti filio Lais qui erat de Gallim
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

1 Samuel Chapter 25 — Additional Translations: