VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

1 Samuelis (1 Samuel) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(cf. Luk 1:46–55 )
Unchecked Copy Box1Sa 2:1 - exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in Domino dilatatum est os meum super inimicos meos quia laetata sum in salutari tuo
Unchecked Copy Box1Sa 2:2 - non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster
Unchecked Copy Box1Sa 2:3 - nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi praeparantur cogitationes
Unchecked Copy Box1Sa 2:4 - arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore
Unchecked Copy Box1Sa 2:5 - saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati sunt donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat filios infirmata est
Unchecked Copy Box1Sa 2:6 - Dominus mortificat et vivificat deducit ad infernum et reducit
Unchecked Copy Box1Sa 2:7 - Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat
Unchecked Copy Box1Sa 2:8 - suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem
Unchecked Copy Box1Sa 2:9 - pedes sanctorum suorum servabit et impii in tenebris conticescent quia non in fortitudine roborabitur vir
Unchecked Copy Box1Sa 2:10 - Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui
Unchecked Copy Box1Sa 2:11 - et abiit Helcana Ramatha in domum suam puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis
Unchecked Copy Box1Sa 2:12 - porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum
Unchecked Copy Box1Sa 2:13 - neque officium sacerdotum ad populum sed quicumque immolasset victimam veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes et habebat fuscinulam tridentem in manu sua
Unchecked Copy Box1Sa 2:14 - et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israheli venientium in Silo
Unchecked Copy Box1Sa 2:15 - etiam antequam adolerent adipem veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti da mihi carnem ut coquam sacerdoti non enim accipiam a te carnem coctam sed crudam
Unchecked Copy Box1Sa 2:16 - dicebatque illi immolans incendatur primum iuxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens aiebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi
Unchecked Copy Box1Sa 2:17 - erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino quia detrahebant homines sacrificio Domini
Unchecked Copy Box1Sa 2:18 - Samuhel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo
Unchecked Copy Box1Sa 2:19 - et tunicam parvam faciebat ei mater sua quam adferebat statutis diebus ascendens cum viro suo ut immolaret hostiam sollemnem
Unchecked Copy Box1Sa 2:20 - et benedixit Heli Helcanae et uxori eius dixitque reddat Dominus tibi semen de muliere hac pro fenore quod commodasti Domino et abierunt in locum suum
Unchecked Copy Box1Sa 2:21 - visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum
Unchecked Copy Box1Sa 2:22 - Heli autem erat senex valde et audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi
Unchecked Copy Box1Sa 2:23 - et dixit eis quare facitis res huiuscemodi quas ego audio res pessimas ab omni populo
Unchecked Copy Box1Sa 2:24 - nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum Domini
Unchecked Copy Box1Sa 2:25 - si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus si autem in Domino peccaverit vir quis orabit pro eo et non audierunt vocem patris sui quia voluit Dominus occidere eos
Unchecked Copy Box1Sa 2:26 - puer autem Samuhel proficiebat atque crescebat et placebat tam Deo quam hominibus
Unchecked Copy Box1Sa 2:27 - venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum haec dicit Dominus numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum essent in Aegypto in domo Pharaonis
Unchecked Copy Box1Sa 2:28 - et elegi eum ex omnibus tribubus Israhel mihi in sacerdotem ut ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israhel
Unchecked Copy Box1Sa 2:29 - quare calce abicitis victimam meam et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias omnis sacrificii Israhel populi mei
Unchecked Copy Box1Sa 2:30 - propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles
Unchecked Copy Box1Sa 2:31 - ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum et brachium domus patris tui ut non sit senex in domo tua
Unchecked Copy Box1Sa 2:32 - et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israhel et non erit senex in domo tua omnibus diebus
Unchecked Copy Box1Sa 2:33 - verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo sed ut deficiant oculi tui et tabescat anima tua et pars magna domus tuae morietur cum ad virilem aetatem venerit
Unchecked Copy Box1Sa 2:34 - hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis Ofni et Finees in die uno morientur ambo
Unchecked Copy Box1Sa 2:35 - et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui iuxta cor meum et animam meam faciat et aedificabo ei domum fidelem et ambulabit coram christo meo cunctis diebus
Unchecked Copy Box1Sa 2:36 - futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis dicatque dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam panis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

1 Samuel Chapter 2 — Additional Translations: