VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

1 Regum (1 Kings) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box1Ki 13:1 - et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel Hieroboam stante super altare et tus iaciente
Unchecked Copy Box1Ki 13:2 - et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare haec dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Iosias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super te
Unchecked Copy Box1Ki 13:3 - deditque in die illa signum dicens hoc erit signum quod locutus est Dominus ecce altare scinditur et effunditur cinis qui in eo est
Unchecked Copy Box1Ki 13:4 - cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel extendit manum suam de altari dicens adprehendite eum et exaruit manus eius quam extenderat contra eum nec valuit retrahere eam ad se
Unchecked Copy Box1Ki 13:5 - altare quoque scissum est et effusus cinis de altari iuxta signum quod praedixerat vir Dei in sermone Domini
Unchecked Copy Box1Ki 13:6 - et ait rex ad virum Dei deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me ut restituatur manus mea mihi oravit vir Dei faciem Domini et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut prius fuerat
Unchecked Copy Box1Ki 13:7 - locutus est autem rex ad virum Dei veni mecum domum ut prandeas et dabo tibi munera
Unchecked Copy Box1Ki 13:8 - responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem domus tuae non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto
Unchecked Copy Box1Ki 13:9 - sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam qua venisti
Unchecked Copy Box1Ki 13:10 - abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter quo venerat in Bethel
Unchecked Copy Box1Ki 13:11 - prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem venit filius suus et narravit ei omnia opera quae fecerat vir Dei illa die in Bethel et verba quae locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suo
Unchecked Copy Box1Ki 13:12 - et dixit eis pater eorum per quam viam abiit ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei qui venerat de Iuda
Unchecked Copy Box1Ki 13:13 - et ait filiis suis sternite mihi asinum qui cum stravissent ascendit
Unchecked Copy Box1Ki 13:14 - et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus terebinthum et ait illi tune es vir Dei qui venisti de Iuda respondit ille ego sum
Unchecked Copy Box1Ki 13:15 - dixit ad eum veni mecum domum ut comedas panem
Unchecked Copy Box1Ki 13:16 - qui ait non possum reverti neque venire tecum nec comedam panem nec bibam aquam in loco isto
Unchecked Copy Box1Ki 13:17 - quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam qua ieris
Unchecked Copy Box1Ki 13:18 - qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in domum tuam et comedat panem et bibat aquam fefellit eum
Unchecked Copy Box1Ki 13:19 - et reduxit secum comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam
Unchecked Copy Box1Ki 13:20 - cumque sederent ad mensam factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum
Unchecked Copy Box1Ki 13:21 - et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Iuda dicens haec dicit Dominus quia inoboediens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus
Unchecked Copy Box1Ki 13:22 - et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum
Unchecked Copy Box1Ki 13:23 - cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophetae quem reduxerat
Unchecked Copy Box1Ki 13:24 - qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit et erat cadaver eius proiectum in itinere asinus autem stabat iuxta illum et leo stabat iuxta cadaver
Unchecked Copy Box1Ki 13:25 - et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via et leonem stantem iuxta cadaver et venerunt et divulgaverunt in civitate in qua prophetes senex ille habitabat
Unchecked Copy Box1Ki 13:26 - quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via ait vir Dei est qui inoboediens fuit ori Domini et tradidit eum Dominus leoni et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini quod locutus est ei
Unchecked Copy Box1Ki 13:27 - dixitque ad filios suos sternite mihi asinum qui cum stravissent
Unchecked Copy Box1Ki 13:28 - et ille abisset invenit cadaver eius proiectum in via et asinum et leonem stantes iuxta cadaver non comedit leo de cadavere nec laesit asinum
Unchecked Copy Box1Ki 13:29 - tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum et reversus intulit in civitatem prophetae senis ut plangerent eum
Unchecked Copy Box1Ki 13:30 - et posuit cadaver eius in sepulchro suo et planxerunt eum heu frater
Unchecked Copy Box1Ki 13:31 - cumque planxissent eum dixit ad filios suos cum mortuus fuero sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est iuxta ossa eius ponite ossa mea
Unchecked Copy Box1Ki 13:32 - profecto enim veniet sermo quem praedixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana excelsorum quae sunt in urbibus Samariae
Unchecked Copy Box1Ki 13:33 - post verba haec non est reversus Hieroboam de via sua pessima sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum
Unchecked Copy Box1Ki 13:34 - et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam et eversa est et deleta de superficie terrae
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

1 Kings Chapter 13 — Additional Translations: