VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

1 Corinthios (1 Corinthians) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box1Co 1:1 - Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater
Unchecked Copy Box1Co 1:2 - ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro
Unchecked Copy Box1Co 1:3 - gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
Unchecked Copy Box1Co 1:4 - gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu
Unchecked Copy Box1Co 1:5 - quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia
Unchecked Copy Box1Co 1:6 - sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis
Unchecked Copy Box1Co 1:7 - ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi
Unchecked Copy Box1Co 1:8 - qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi
Unchecked Copy Box1Co 1:9 - fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri
Unchecked Copy Box1Co 1:10 - obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia
Unchecked Copy Box1Co 1:11 - significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt
Unchecked Copy Box1Co 1:12 - hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi
Unchecked Copy Box1Co 1:13 - divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis
Unchecked Copy Box1Co 1:14 - gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium
Unchecked Copy Box1Co 1:15 - ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis
Unchecked Copy Box1Co 1:16 - baptizavi autem et Stephanae domum ceterum nescio si quem alium baptizaverim
Unchecked Copy Box1Co 1:17 - non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi
(cf. Isa 29:14 )
Unchecked Copy Box1Co 1:18 - verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est
Unchecked Copy Box1Co 1:19 - scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo
Unchecked Copy Box1Co 1:20 - ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi
Unchecked Copy Box1Co 1:21 - nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes
Unchecked Copy Box1Co 1:22 - quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt
Unchecked Copy Box1Co 1:23 - nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam
Unchecked Copy Box1Co 1:24 - ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam
Unchecked Copy Box1Co 1:25 - quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus
Unchecked Copy Box1Co 1:26 - videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles
Unchecked Copy Box1Co 1:27 - sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia
Unchecked Copy Box1Co 1:28 - et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret
Unchecked Copy Box1Co 1:29 - ut non glorietur omnis caro in conspectu eius
Unchecked Copy Box1Co 1:30 - ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio
Unchecked Copy Box1Co 1:31 - ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

1 Corinthians Chapter 1 — Additional Translations: