Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Romanos (Romans) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

Rom 15:1debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere
Rom 15:2unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem
Rom 15:3etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me
Rom 15:4quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus
Rom 15:5Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum
Rom 15:6ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi
Rom 15:7propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei
Rom 15:8dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum
Rom 15:9gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo
Rom 15:10et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius
Rom 15:11et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi
Rom 15:12et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt
Rom 15:13Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti
Rom 15:14certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere
Rom 15:15audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo
Rom 15:16ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto
Rom 15:17habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum
Rom 15:18non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis
Rom 15:19in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi
Rom 15:20sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem
Rom 15:21sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent
Rom 15:22propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos
Rom 15:23nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis
Rom 15:24cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero
Rom 15:25nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis
Rom 15:26probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem
Rom 15:27placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis
Rom 15:28hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam
Rom 15:29scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam
Rom 15:30obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum
Rom 15:31ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis
Rom 15:32ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum
Rom 15:33Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Romans Chapter 15 — Additional Translations: