VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Romanos (Romans) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxRom 1:1 - Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei
Unchecked Copy BoxRom 1:2 - quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis
Unchecked Copy BoxRom 1:3 - de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem
Unchecked Copy BoxRom 1:4 - qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri
Unchecked Copy BoxRom 1:5 - per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius
Unchecked Copy BoxRom 1:6 - in quibus estis et vos vocati Iesu Christi
Unchecked Copy BoxRom 1:7 - omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
Unchecked Copy BoxRom 1:8 - primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo
Unchecked Copy BoxRom 1:9 - testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio
Unchecked Copy BoxRom 1:10 - semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos
Unchecked Copy BoxRom 1:11 - desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos
Unchecked Copy BoxRom 1:12 - id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam
Unchecked Copy BoxRom 1:13 - nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus
Unchecked Copy BoxRom 1:14 - Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum
Unchecked Copy BoxRom 1:15 - ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare
Unchecked Copy BoxRom 1:16 - non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco
Unchecked Copy BoxRom 1:17 - iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit
Unchecked Copy BoxRom 1:18 - revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent
Unchecked Copy BoxRom 1:19 - quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit
Unchecked Copy BoxRom 1:20 - invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles
Unchecked Copy BoxRom 1:21 - quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum
Unchecked Copy BoxRom 1:22 - dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt
Unchecked Copy BoxRom 1:23 - et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium
Unchecked Copy BoxRom 1:24 - propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis
Unchecked Copy BoxRom 1:25 - qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen
Unchecked Copy BoxRom 1:26 - propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam
Unchecked Copy BoxRom 1:27 - similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes
Unchecked Copy BoxRom 1:28 - et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt
Unchecked Copy BoxRom 1:29 - repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones
Unchecked Copy BoxRom 1:30 - detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes
Unchecked Copy BoxRom 1:31 - insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia
Unchecked Copy BoxRom 1:32 - qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Romans Chapter 1 — Additional Translations: