Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Hebræos (Hebrews) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

Heb 10:1umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere
Heb 10:2alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati
Heb 10:3sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit
Heb 10:4inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata
(cf. Psa 40:6–8 )
Heb 10:5ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi
Heb 10:6holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
Heb 10:7tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam
Heb 10:8superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur
Heb 10:9tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat
Heb 10:10in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel
Heb 10:11et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata
Heb 10:12hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei
Heb 10:13de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius
Heb 10:14una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos
Heb 10:15contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit
Heb 10:16hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas
Heb 10:17et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius
Heb 10:18ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato
Heb 10:19habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi
Heb 10:20quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam
Heb 10:21et sacerdotem magnum super domum Dei
Heb 10:22accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda
Heb 10:23teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit
Heb 10:24et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum
Heb 10:25non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem
Heb 10:26voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia
Heb 10:27terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios
Heb 10:28irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur
Heb 10:29quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit
Heb 10:30scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum
Heb 10:31horrendum est incidere in manus Dei viventis
Heb 10:32rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum
Heb 10:33et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti
Heb 10:34nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam
Heb 10:35nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem
Heb 10:36patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem
Heb 10:37adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit
Heb 10:38iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae
Heb 10:39nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Hebrews Chapter 10 — Additional Translations: