VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Hebræos (Hebrews) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(cf. Exo 25:10–40 )
Unchecked Copy BoxHeb 9:1 - habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare
Unchecked Copy BoxHeb 9:2 - tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta
Unchecked Copy BoxHeb 9:3 - post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum
Unchecked Copy BoxHeb 9:4 - aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti
Unchecked Copy BoxHeb 9:5 - superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula
Unchecked Copy BoxHeb 9:6 - his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes
Unchecked Copy BoxHeb 9:7 - in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia
Unchecked Copy BoxHeb 9:8 - hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum
Unchecked Copy BoxHeb 9:9 - quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem
Unchecked Copy BoxHeb 9:10 - solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis
Unchecked Copy BoxHeb 9:11 - Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis
Unchecked Copy BoxHeb 9:12 - neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa
Unchecked Copy BoxHeb 9:13 - si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis
Unchecked Copy BoxHeb 9:14 - quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi
Unchecked Copy BoxHeb 9:15 - et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis
Unchecked Copy BoxHeb 9:16 - ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris
Unchecked Copy BoxHeb 9:17 - testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est
Unchecked Copy BoxHeb 9:18 - unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est
Unchecked Copy BoxHeb 9:19 - lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit
Unchecked Copy BoxHeb 9:20 - dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus
Unchecked Copy BoxHeb 9:21 - etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit
Unchecked Copy BoxHeb 9:22 - et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio
Unchecked Copy BoxHeb 9:23 - necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis
Unchecked Copy BoxHeb 9:24 - non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis
Unchecked Copy BoxHeb 9:25 - neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno
Unchecked Copy BoxHeb 9:26 - alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit
Unchecked Copy BoxHeb 9:27 - et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium
Unchecked Copy BoxHeb 9:28 - sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Hebrews Chapter 9 — Additional Translations: