VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Hebræos (Hebrews) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxHeb 10:1 - umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere
Unchecked Copy BoxHeb 10:2 - alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati
Unchecked Copy BoxHeb 10:3 - sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit
Unchecked Copy BoxHeb 10:4 - inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata
(cf. Psa 40:6–8 )
Unchecked Copy BoxHeb 10:5 - ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi
Unchecked Copy BoxHeb 10:6 - holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
Unchecked Copy BoxHeb 10:7 - tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam
Unchecked Copy BoxHeb 10:8 - superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur
Unchecked Copy BoxHeb 10:9 - tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat
Unchecked Copy BoxHeb 10:10 - in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel
Unchecked Copy BoxHeb 10:11 - et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata
Unchecked Copy BoxHeb 10:12 - hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei
Unchecked Copy BoxHeb 10:13 - de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius
Unchecked Copy BoxHeb 10:14 - una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos
Unchecked Copy BoxHeb 10:15 - contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit
Unchecked Copy BoxHeb 10:16 - hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas
Unchecked Copy BoxHeb 10:17 - et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius
Unchecked Copy BoxHeb 10:18 - ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato
Unchecked Copy BoxHeb 10:19 - habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi
Unchecked Copy BoxHeb 10:20 - quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam
Unchecked Copy BoxHeb 10:21 - et sacerdotem magnum super domum Dei
Unchecked Copy BoxHeb 10:22 - accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda
Unchecked Copy BoxHeb 10:23 - teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit
Unchecked Copy BoxHeb 10:24 - et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum
Unchecked Copy BoxHeb 10:25 - non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem
Unchecked Copy BoxHeb 10:26 - voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia
Unchecked Copy BoxHeb 10:27 - terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios
Unchecked Copy BoxHeb 10:28 - irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur
Unchecked Copy BoxHeb 10:29 - quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit
Unchecked Copy BoxHeb 10:30 - scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum
Unchecked Copy BoxHeb 10:31 - horrendum est incidere in manus Dei viventis
Unchecked Copy BoxHeb 10:32 - rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum
Unchecked Copy BoxHeb 10:33 - et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti
Unchecked Copy BoxHeb 10:34 - nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam
Unchecked Copy BoxHeb 10:35 - nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem
Unchecked Copy BoxHeb 10:36 - patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem
Unchecked Copy BoxHeb 10:37 - adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit
Unchecked Copy BoxHeb 10:38 - iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae
Unchecked Copy BoxHeb 10:39 - nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Hebrews Chapter 10 — Additional Translations: