VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Romanos (Romans) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxRom 7:1 - an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit
Unchecked Copy BoxRom 7:2 - nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri
Unchecked Copy BoxRom 7:3 - igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro
Unchecked Copy BoxRom 7:4 - itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo
Unchecked Copy BoxRom 7:5 - cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti
Unchecked Copy BoxRom 7:6 - nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae
Unchecked Copy BoxRom 7:7 - quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces
Unchecked Copy BoxRom 7:8 - occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat
Unchecked Copy BoxRom 7:9 - ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit
Unchecked Copy BoxRom 7:10 - ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem
Unchecked Copy BoxRom 7:11 - nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit
Unchecked Copy BoxRom 7:12 - itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum
Unchecked Copy BoxRom 7:13 - quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum
Unchecked Copy BoxRom 7:14 - scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato
Unchecked Copy BoxRom 7:15 - quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio
Unchecked Copy BoxRom 7:16 - si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona
Unchecked Copy BoxRom 7:17 - nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
Unchecked Copy BoxRom 7:18 - scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio
Unchecked Copy BoxRom 7:19 - non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago
Unchecked Copy BoxRom 7:20 - si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
Unchecked Copy BoxRom 7:21 - invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet
Unchecked Copy BoxRom 7:22 - condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem
Unchecked Copy BoxRom 7:23 - video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis
Unchecked Copy BoxRom 7:24 - infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius
Unchecked Copy BoxRom 7:25 - gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Romans Chapter 7 — Additional Translations: