VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Romanos (Romans) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxRom 11:1 - dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin
Unchecked Copy BoxRom 11:2 - non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel
Unchecked Copy BoxRom 11:3 - Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam
Unchecked Copy BoxRom 11:4 - sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal
Unchecked Copy BoxRom 11:5 - sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt
Unchecked Copy BoxRom 11:6 - si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia
Unchecked Copy BoxRom 11:7 - quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt
Unchecked Copy BoxRom 11:8 - sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem
Unchecked Copy BoxRom 11:9 - et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis
Unchecked Copy BoxRom 11:10 - obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva
Unchecked Copy BoxRom 11:11 - dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur
Unchecked Copy BoxRom 11:12 - quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum
Unchecked Copy BoxRom 11:13 - vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo
Unchecked Copy BoxRom 11:14 - si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis
Unchecked Copy BoxRom 11:15 - si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis
Unchecked Copy BoxRom 11:16 - quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami
Unchecked Copy BoxRom 11:17 - quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es
Unchecked Copy BoxRom 11:18 - noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te
Unchecked Copy BoxRom 11:19 - dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar
Unchecked Copy BoxRom 11:20 - bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time
Unchecked Copy BoxRom 11:21 - si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat
Unchecked Copy BoxRom 11:22 - vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris
Unchecked Copy BoxRom 11:23 - sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos
Unchecked Copy BoxRom 11:24 - nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae
Unchecked Copy BoxRom 11:25 - nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret
Unchecked Copy BoxRom 11:26 - et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob
Unchecked Copy BoxRom 11:27 - et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum
Unchecked Copy BoxRom 11:28 - secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres
Unchecked Copy BoxRom 11:29 - sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei
Unchecked Copy BoxRom 11:30 - sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem
Unchecked Copy BoxRom 11:31 - ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur
Unchecked Copy BoxRom 11:32 - conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur
Unchecked Copy BoxRom 11:33 - o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius
Unchecked Copy BoxRom 11:34 - quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit
Unchecked Copy BoxRom 11:35 - aut quis prior dedit illi et retribuetur ei
Interlinear Bibles Cross-Refs Commentaries Dictionaries Misc
x
Romans 11:35 Commentaries
Unchecked Copy BoxRom 11:36 - quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Romans Chapter 11 — Additional Translations: