VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Apocalypsis (Revelation) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxRev 3:1 - et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es
Unchecked Copy BoxRev 3:2 - esto vigilans et confirma cetera quae moritura erant non enim invenio opera tua plena coram Deo meo
Unchecked Copy BoxRev 3:3 - in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te
Unchecked Copy BoxRev 3:4 - sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt
Unchecked Copy BoxRev 3:5 - qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius
Unchecked Copy BoxRev 3:6 - qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
Unchecked Copy BoxRev 3:7 - et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe haec dicit sanctus et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et cludit et nemo aperit
Unchecked Copy BoxRev 3:8 - scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum meum et non negasti nomen meum
Unchecked Copy BoxRev 3:9 - ecce dabo de synagoga Satanae qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te
Unchecked Copy BoxRev 3:10 - quoniam servasti verbum patientiae meae et ego te servabo ab hora temptationis quae ventura est in orbem universum temptare habitantes in terra
Unchecked Copy BoxRev 3:11 - venio cito tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam
Unchecked Copy BoxRev 3:12 - qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et foras non egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem quae descendit de caelo a Deo meo et nomen meum novum
Unchecked Copy BoxRev 3:13 - qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
Unchecked Copy BoxRev 3:14 - et angelo Laodiciae ecclesiae scribe haec dicit Amen testis fidelis et verus qui est principium creaturae Dei
Unchecked Copy BoxRev 3:15 - scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus utinam frigidus esses aut calidus
Unchecked Copy BoxRev 3:16 - sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus incipiam te evomere ex ore meo
Unchecked Copy BoxRev 3:17 - quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus
Unchecked Copy BoxRev 3:18 - suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae et collyrio inungue oculos tuos ut videas
Unchecked Copy BoxRev 3:19 - ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo et paenitentiam age
Unchecked Copy BoxRev 3:20 - ecce sto ad ostium et pulso si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum
Unchecked Copy BoxRev 3:21 - qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius
Unchecked Copy BoxRev 3:22 - qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Revelation Chapter 3 — Additional Translations: