VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Numeri (Numbers) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Exo 12:1–20 )
Unchecked Copy BoxNum 9:1 - locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens
Unchecked Copy BoxNum 9:2 - faciant filii Israhel phase in tempore suo
Unchecked Copy BoxNum 9:3 - quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius
Unchecked Copy BoxNum 9:4 - praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phase
Unchecked Copy BoxNum 9:5 - qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel
Unchecked Copy BoxNum 9:6 - ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron
Unchecked Copy BoxNum 9:7 - dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israhel
Unchecked Copy BoxNum 9:8 - quibus respondit Moses state ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis
Unchecked Copy BoxNum 9:9 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxNum 9:10 - loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino
Unchecked Copy BoxNum 9:11 - mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud
Unchecked Copy BoxNum 9:12 - non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent omnem ritum phase observabunt
Unchecked Copy BoxNum 9:13 - si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit
Unchecked Copy BoxNum 9:14 - peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae
(Exo 13:21, 22; 40:34–38 )
Unchecked Copy BoxNum 9:15 - igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane
Unchecked Copy BoxNum 9:16 - sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis
Unchecked Copy BoxNum 9:17 - cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israhel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur
Unchecked Copy BoxNum 9:18 - ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco
Unchecked Copy BoxNum 9:19 - et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israhel in excubiis Domini et non proficiscebantur
Unchecked Copy BoxNum 9:20 - quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant
Unchecked Copy BoxNum 9:21 - si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria
Unchecked Copy BoxNum 9:22 - si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra
Unchecked Copy BoxNum 9:23 - per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Mosi
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Numbers Chapter 9 — Additional Translations: