VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Numeri (Numbers) 22 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxNum 22:1 - profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est
Unchecked Copy BoxNum 22:2 - videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo
Unchecked Copy BoxNum 22:3 - et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre non possent
Unchecked Copy BoxNum 22:4 - dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab
Unchecked Copy BoxNum 22:5 - misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me
Unchecked Copy BoxNum 22:6 - veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris
Unchecked Copy BoxNum 22:7 - perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac
Unchecked Copy BoxNum 22:8 - ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum
Unchecked Copy BoxNum 22:9 - quid sibi volunt homines isti apud te
Unchecked Copy BoxNum 22:10 - respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me
Unchecked Copy BoxNum 22:11 - dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum
Unchecked Copy BoxNum 22:12 - dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est
Unchecked Copy BoxNum 22:13 - qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum
Unchecked Copy BoxNum 22:14 - reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum
Unchecked Copy BoxNum 22:15 - rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit
Unchecked Copy BoxNum 22:16 - qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me
Unchecked Copy BoxNum 22:17 - paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti
Unchecked Copy BoxNum 22:18 - respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar
Unchecked Copy BoxNum 22:19 - obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus
Unchecked Copy BoxNum 22:20 - venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias
Unchecked Copy BoxNum 22:21 - surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis
Unchecked Copy BoxNum 22:22 - et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum
Unchecked Copy BoxNum 22:23 - cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere
Unchecked Copy BoxNum 22:24 - stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur
Unchecked Copy BoxNum 22:25 - quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat
Unchecked Copy BoxNum 22:26 - et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit
Unchecked Copy BoxNum 22:27 - cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera
Unchecked Copy BoxNum 22:28 - aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio
Unchecked Copy BoxNum 22:29 - respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem
Unchecked Copy BoxNum 22:30 - dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam
Unchecked Copy BoxNum 22:31 - protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram
Unchecked Copy BoxNum 22:32 - cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria
Unchecked Copy BoxNum 22:33 - et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret
Unchecked Copy BoxNum 22:34 - dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar
Unchecked Copy BoxNum 22:35 - ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus
Unchecked Copy BoxNum 22:36 - quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon
Unchecked Copy BoxNum 22:37 - dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo
Unchecked Copy BoxNum 22:38 - cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo
Unchecked Copy BoxNum 22:39 - perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat
Unchecked Copy BoxNum 22:40 - cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera
Unchecked Copy BoxNum 22:41 - mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Numbers Chapter 22 — Additional Translations: