VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Numeri (Numbers) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxNum 21:1 - quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam
Unchecked Copy BoxNum 21:2 - at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius
Unchecked Copy BoxNum 21:3 - exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema
Unchecked Copy BoxNum 21:4 - profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laboris
Unchecked Copy BoxNum 21:5 - locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo
Unchecked Copy BoxNum 21:6 - quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum
Unchecked Copy BoxNum 21:7 - venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo
Unchecked Copy BoxNum 21:8 - et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet
Unchecked Copy BoxNum 21:9 - fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur
Unchecked Copy BoxNum 21:10 - profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth
Unchecked Copy BoxNum 21:11 - unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam
Unchecked Copy BoxNum 21:12 - et inde moventes venerunt ad torrentem Zared
Unchecked Copy BoxNum 21:13 - quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos
Unchecked Copy BoxNum 21:14 - unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon
Unchecked Copy BoxNum 21:15 - scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum
Unchecked Copy BoxNum 21:16 - ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam
Unchecked Copy BoxNum 21:17 - tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant
Unchecked Copy BoxNum 21:18 - puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana
Unchecked Copy BoxNum 21:19 - de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth
Unchecked Copy BoxNum 21:20 - de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum
(Deu 2:26–37 )
Unchecked Copy BoxNum 21:21 - misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens
Unchecked Copy BoxNum 21:22 - obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos
Unchecked Copy BoxNum 21:23 - qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum
Unchecked Copy BoxNum 21:24 - a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum
Unchecked Copy BoxNum 21:25 - tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius
Unchecked Copy BoxNum 21:26 - urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon
Unchecked Copy BoxNum 21:27 - idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon
Unchecked Copy BoxNum 21:28 - ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon
Unchecked Copy BoxNum 21:29 - vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon
Unchecked Copy BoxNum 21:30 - iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba
Unchecked Copy BoxNum 21:31 - habitavit itaque Israhel in terra Amorrei
Unchecked Copy BoxNum 21:32 - misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores
(Deu 3:1–22 )
Unchecked Copy BoxNum 21:33 - verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai
Unchecked Copy BoxNum 21:34 - dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon
Unchecked Copy BoxNum 21:35 - percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Numbers Chapter 21 — Additional Translations: