VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Matthæum (Matthew) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mar 1:40–45; Luk 5:12–16 )
Unchecked Copy BoxMat 8:1 - cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae
Unchecked Copy BoxMat 8:2 - et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare
Unchecked Copy BoxMat 8:3 - et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius
Unchecked Copy BoxMat 8:4 - et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis
(Luk 7:1–10 )
Unchecked Copy BoxMat 8:5 - cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum
Unchecked Copy BoxMat 8:6 - et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur
Unchecked Copy BoxMat 8:7 - et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum
Unchecked Copy BoxMat 8:8 - et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus
Unchecked Copy BoxMat 8:9 - nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit
Unchecked Copy BoxMat 8:10 - audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel
Unchecked Copy BoxMat 8:11 - dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum
Unchecked Copy BoxMat 8:12 - filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
Unchecked Copy BoxMat 8:13 - et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa
(Mar 1:29–31; Luk 4:38, 39 )
Unchecked Copy BoxMat 8:14 - et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem
Unchecked Copy BoxMat 8:15 - et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis
(Mar 1:32–34; Luk 4:40, 41 )
Unchecked Copy BoxMat 8:16 - vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit
Unchecked Copy BoxMat 8:17 - ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit
(Luk 9:57–62 )
Unchecked Copy BoxMat 8:18 - videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum
Unchecked Copy BoxMat 8:19 - et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris
Unchecked Copy BoxMat 8:20 - et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
Unchecked Copy BoxMat 8:21 - alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum
Unchecked Copy BoxMat 8:22 - Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos
(Mar 4:35–41; Luk 8:22–25 )
Unchecked Copy BoxMat 8:23 - et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius
Unchecked Copy BoxMat 8:24 - et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat
Unchecked Copy BoxMat 8:25 - et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus
Unchecked Copy BoxMat 8:26 - et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna
Unchecked Copy BoxMat 8:27 - porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei
(Mar 5:1–20; Luk 8:26–39 )
Unchecked Copy BoxMat 8:28 - et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam
Unchecked Copy BoxMat 8:29 - et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos
Unchecked Copy BoxMat 8:30 - erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens
Unchecked Copy BoxMat 8:31 - daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum
Unchecked Copy BoxMat 8:32 - et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis
Unchecked Copy BoxMat 8:33 - pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant
Unchecked Copy BoxMat 8:34 - et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Matthew Chapter 8 — Additional Translations: