VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Matthæum (Matthew) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxMat 6:1 - adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est
Unchecked Copy BoxMat 6:2 - cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
Unchecked Copy BoxMat 6:3 - te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua
Unchecked Copy BoxMat 6:4 - ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
Unchecked Copy BoxMat 6:5 - et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
Unchecked Copy BoxMat 6:6 - tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
Unchecked Copy BoxMat 6:7 - orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur
Interlinear Bibles Cross-Refs Commentaries Dictionaries Misc
x
Matthew 6:7 Commentaries
Unchecked Copy BoxMat 6:8 - nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum
Unchecked Copy BoxMat 6:9 - sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum
Unchecked Copy BoxMat 6:10 - veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra
Unchecked Copy BoxMat 6:11 - panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie
Unchecked Copy BoxMat 6:12 - et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris
Unchecked Copy BoxMat 6:13 - et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo
Unchecked Copy BoxMat 6:14 - si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra
Unchecked Copy BoxMat 6:15 - si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra
Unchecked Copy BoxMat 6:16 - cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam
Unchecked Copy BoxMat 6:17 - tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava
Unchecked Copy BoxMat 6:18 - ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
Unchecked Copy BoxMat 6:19 - nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur
Unchecked Copy BoxMat 6:20 - thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur
Unchecked Copy BoxMat 6:21 - ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
Unchecked Copy BoxMat 6:22 - lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit
Unchecked Copy BoxMat 6:23 - si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt
Unchecked Copy BoxMat 6:24 - nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
Unchecked Copy BoxMat 6:25 - ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum
Unchecked Copy BoxMat 6:26 - respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis
Unchecked Copy BoxMat 6:27 - quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum
Unchecked Copy BoxMat 6:28 - et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent
Unchecked Copy BoxMat 6:29 - dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis
Unchecked Copy BoxMat 6:30 - si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei
Unchecked Copy BoxMat 6:31 - nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur
Unchecked Copy BoxMat 6:32 - haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis
Unchecked Copy BoxMat 6:33 - quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis
Unchecked Copy BoxMat 6:34 - nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Matthew Chapter 6 — Additional Translations: