VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Matthæum (Matthew) 24 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxMat 24:1 - et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi
Unchecked Copy BoxMat 24:2 - ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur
Unchecked Copy BoxMat 24:3 - sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi
Unchecked Copy BoxMat 24:4 - et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat
Unchecked Copy BoxMat 24:5 - multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent
Unchecked Copy BoxMat 24:6 - audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis
Unchecked Copy BoxMat 24:7 - consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca
Unchecked Copy BoxMat 24:8 - haec autem omnia initia sunt dolorum
Unchecked Copy BoxMat 24:9 - tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum
Unchecked Copy BoxMat 24:10 - et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem
Unchecked Copy BoxMat 24:11 - et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos
Unchecked Copy BoxMat 24:12 - et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum
Unchecked Copy BoxMat 24:13 - qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit
Unchecked Copy BoxMat 24:14 - et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio
Unchecked Copy BoxMat 24:15 - cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat
Unchecked Copy BoxMat 24:16 - tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes
Unchecked Copy BoxMat 24:17 - et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua
Unchecked Copy BoxMat 24:18 - et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam
Unchecked Copy BoxMat 24:19 - vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
Unchecked Copy BoxMat 24:20 - orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato
Unchecked Copy BoxMat 24:21 - erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet
Unchecked Copy BoxMat 24:22 - et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi
Unchecked Copy BoxMat 24:23 - tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere
Unchecked Copy BoxMat 24:24 - surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi
Unchecked Copy BoxMat 24:25 - ecce praedixi vobis
Unchecked Copy BoxMat 24:26 - si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere
Unchecked Copy BoxMat 24:27 - sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis
Unchecked Copy BoxMat 24:28 - ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
Unchecked Copy BoxMat 24:29 - statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur
Unchecked Copy BoxMat 24:30 - et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate
Unchecked Copy BoxMat 24:31 - et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum
Unchecked Copy BoxMat 24:32 - ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas
Unchecked Copy BoxMat 24:33 - ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis
Unchecked Copy BoxMat 24:34 - amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant
Unchecked Copy BoxMat 24:35 - caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt
Unchecked Copy BoxMat 24:36 - de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus
Unchecked Copy BoxMat 24:37 - sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis
Unchecked Copy BoxMat 24:38 - sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe
Unchecked Copy BoxMat 24:39 - et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis
Unchecked Copy BoxMat 24:40 - tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur
Unchecked Copy BoxMat 24:41 - duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur
Unchecked Copy BoxMat 24:42 - vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit
Unchecked Copy BoxMat 24:43 - illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
Unchecked Copy BoxMat 24:44 - ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est
Unchecked Copy BoxMat 24:45 - quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore
Unchecked Copy BoxMat 24:46 - beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem
Unchecked Copy BoxMat 24:47 - amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum
Unchecked Copy BoxMat 24:48 - si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire
Unchecked Copy BoxMat 24:49 - et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis
Unchecked Copy BoxMat 24:50 - veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat
Unchecked Copy BoxMat 24:51 - et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Matthew Chapter 24 — Additional Translations: