VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Matthæum (Matthew) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxMat 2:1 - cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam
Unchecked Copy BoxMat 2:2 - dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum
Unchecked Copy BoxMat 2:3 - audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo
Unchecked Copy BoxMat 2:4 - et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur
Unchecked Copy BoxMat 2:5 - at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam
Unchecked Copy BoxMat 2:6 - et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel
Unchecked Copy BoxMat 2:7 - tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis
Unchecked Copy BoxMat 2:8 - et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum
Unchecked Copy BoxMat 2:9 - qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer
Unchecked Copy BoxMat 2:10 - videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde
Unchecked Copy BoxMat 2:11 - et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram
Unchecked Copy BoxMat 2:12 - et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam
Unchecked Copy BoxMat 2:13 - qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum
Unchecked Copy BoxMat 2:14 - qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum
Unchecked Copy BoxMat 2:15 - et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium meum
Unchecked Copy BoxMat 2:16 - tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis
Unchecked Copy BoxMat 2:17 - tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem
Unchecked Copy BoxMat 2:18 - vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt
(Luk 2:39 )
Unchecked Copy BoxMat 2:19 - defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto
Unchecked Copy BoxMat 2:20 - dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri
Unchecked Copy BoxMat 2:21 - qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel
Unchecked Copy BoxMat 2:22 - audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae
Unchecked Copy BoxMat 2:23 - et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Matthew Chapter 2 — Additional Translations: