VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Marcum (Mark) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mat 9:2–8; Luk 5:17–26 )
Unchecked Copy BoxMar 2:1 - et iterum intravit Capharnaum post dies
Unchecked Copy BoxMar 2:2 - et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum
Unchecked Copy BoxMar 2:3 - et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur
Unchecked Copy BoxMar 2:4 - et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat
Unchecked Copy BoxMar 2:5 - cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata
Unchecked Copy BoxMar 2:6 - erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis
Unchecked Copy BoxMar 2:7 - quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus
Unchecked Copy BoxMar 2:8 - quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris
Unchecked Copy BoxMar 2:9 - quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula
Unchecked Copy BoxMar 2:10 - ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico
Unchecked Copy BoxMar 2:11 - tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam
Unchecked Copy BoxMar 2:12 - et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus
(Mat 9:9–13; Luk 5:27–32 )
Unchecked Copy BoxMar 2:13 - et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos
Unchecked Copy BoxMar 2:14 - et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
Unchecked Copy BoxMar 2:15 - et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum
Unchecked Copy BoxMar 2:16 - et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester
Unchecked Copy BoxMar 2:17 - hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores
(Mat 9:14–17; Luk 5:33–39 )
Unchecked Copy BoxMar 2:18 - et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant
Unchecked Copy BoxMar 2:19 - et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare
Unchecked Copy BoxMar 2:20 - venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die
Unchecked Copy BoxMar 2:21 - nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit
Unchecked Copy BoxMar 2:22 - et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet
(Mat 12:1–8; Luk 6:1–5 )
Unchecked Copy BoxMar 2:23 - et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas
Unchecked Copy BoxMar 2:24 - Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet
Unchecked Copy BoxMar 2:25 - et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant
Unchecked Copy BoxMar 2:26 - quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant
Unchecked Copy BoxMar 2:27 - et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum
Unchecked Copy BoxMar 2:28 - itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Mark Chapter 2 — Additional Translations: