VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Marcum (Mark) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mat 21:1–11; Luk 19:28–40; Jhn 12:12–19 )
Unchecked Copy BoxMar 11:1 - et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis
Unchecked Copy BoxMar 11:2 - et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite
Unchecked Copy BoxMar 11:3 - et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc
Unchecked Copy BoxMar 11:4 - et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum
Unchecked Copy BoxMar 11:5 - et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum
Unchecked Copy BoxMar 11:6 - qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis
Unchecked Copy BoxMar 11:7 - et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo
Unchecked Copy BoxMar 11:8 - multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via
Unchecked Copy BoxMar 11:9 - et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini
Unchecked Copy BoxMar 11:10 - benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis
Unchecked Copy BoxMar 11:11 - et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim
(Mat 21:18, 19 )
Unchecked Copy BoxMar 11:12 - et alia die cum exirent a Bethania esuriit
Unchecked Copy BoxMar 11:13 - cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum
Unchecked Copy BoxMar 11:14 - et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius
(Mat 21:12–17; Luk 19:45–48; Jhn 2:13–22 )
Unchecked Copy BoxMar 11:15 - et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
Unchecked Copy BoxMar 11:16 - et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum
Unchecked Copy BoxMar 11:17 - et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum
Unchecked Copy BoxMar 11:18 - quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius
Unchecked Copy BoxMar 11:19 - et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate
(Mat 21:20–22 )
Unchecked Copy BoxMar 11:20 - et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus
Unchecked Copy BoxMar 11:21 - et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit
Unchecked Copy BoxMar 11:22 - et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei
Unchecked Copy BoxMar 11:23 - amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei
Unchecked Copy BoxMar 11:24 - propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis
(Mat 6:14, 15 )
Unchecked Copy BoxMar 11:25 - et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra
Unchecked Copy BoxMar 11:26 - quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra
(Mat 21:23–27; Luk 20:1–8 )
Unchecked Copy BoxMar 11:27 - et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
Unchecked Copy BoxMar 11:28 - et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias
Unchecked Copy BoxMar 11:29 - Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam
Unchecked Copy BoxMar 11:30 - baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi
Unchecked Copy BoxMar 11:31 - at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei
Unchecked Copy BoxMar 11:32 - sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset
Unchecked Copy BoxMar 11:33 - et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Mark Chapter 11 — Additional Translations: