VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Lucam (Luke) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mat 4:1–11; Mar 1:12, 13 )
Unchecked Copy BoxLuk 4:1 - Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum
Unchecked Copy BoxLuk 4:2 - diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit
Unchecked Copy BoxLuk 4:3 - dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat
Unchecked Copy BoxLuk 4:4 - et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei
Unchecked Copy BoxLuk 4:5 - et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis
Unchecked Copy BoxLuk 4:6 - et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa
Unchecked Copy BoxLuk 4:7 - tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia
Unchecked Copy BoxLuk 4:8 - et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
Unchecked Copy BoxLuk 4:9 - et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum
Unchecked Copy BoxLuk 4:10 - scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te
Unchecked Copy BoxLuk 4:11 - et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
Unchecked Copy BoxLuk 4:12 - et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum
Unchecked Copy BoxLuk 4:13 - et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus
(Mat 4:12–17; Mar 1:14, 15 )
Unchecked Copy BoxLuk 4:14 - et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo
Unchecked Copy BoxLuk 4:15 - et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus
(Mat 13:54–58; Mar 6:1–6 )
Unchecked Copy BoxLuk 4:16 - et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere
Unchecked Copy BoxLuk 4:17 - et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat
Unchecked Copy BoxLuk 4:18 - Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me
Unchecked Copy BoxLuk 4:19 - praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis
Unchecked Copy BoxLuk 4:20 - et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum
Unchecked Copy BoxLuk 4:21 - coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris
Unchecked Copy BoxLuk 4:22 - et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph
Unchecked Copy BoxLuk 4:23 - et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua
Unchecked Copy BoxLuk 4:24 - ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua
Unchecked Copy BoxLuk 4:25 - in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra
Unchecked Copy BoxLuk 4:26 - et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam
Unchecked Copy BoxLuk 4:27 - et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus
Unchecked Copy BoxLuk 4:28 - et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes
Unchecked Copy BoxLuk 4:29 - et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum
Unchecked Copy BoxLuk 4:30 - ipse autem transiens per medium illorum ibat
(Mar 1:21–28 )
Unchecked Copy BoxLuk 4:31 - et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis
Unchecked Copy BoxLuk 4:32 - et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius
Unchecked Copy BoxLuk 4:33 - et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna
Unchecked Copy BoxLuk 4:34 - dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei
Unchecked Copy BoxLuk 4:35 - et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit
Unchecked Copy BoxLuk 4:36 - et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt
Unchecked Copy BoxLuk 4:37 - et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis
(Mat 8:14, 15; Mar 1:29–31 )
Unchecked Copy BoxLuk 4:38 - surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea
Unchecked Copy BoxLuk 4:39 - et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis
(Mat 8:16, 17; Mar 1:32–34 )
Unchecked Copy BoxLuk 4:40 - cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos
Unchecked Copy BoxLuk 4:41 - exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum
(Mat 4:23–25; Mar 1:35–39 )
Unchecked Copy BoxLuk 4:42 - facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis
Unchecked Copy BoxLuk 4:43 - quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum
Unchecked Copy BoxLuk 4:44 - et erat praedicans in synagogis Galilaeae
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Luke Chapter 4 — Additional Translations: