VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Lucam (Luke) 18 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxLuk 18:1 - dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere
Unchecked Copy BoxLuk 18:2 - dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur
Unchecked Copy BoxLuk 18:3 - vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo
Unchecked Copy BoxLuk 18:4 - et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor
Unchecked Copy BoxLuk 18:5 - tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me
Unchecked Copy BoxLuk 18:6 - ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit
Unchecked Copy BoxLuk 18:7 - Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis
Unchecked Copy BoxLuk 18:8 - dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra
Unchecked Copy BoxLuk 18:9 - dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam
Unchecked Copy BoxLuk 18:10 - duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus
Unchecked Copy BoxLuk 18:11 - Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus
Unchecked Copy BoxLuk 18:12 - ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo
Unchecked Copy BoxLuk 18:13 - et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori
Unchecked Copy BoxLuk 18:14 - dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
Unchecked Copy BoxLuk 18:15 - adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos
Unchecked Copy BoxLuk 18:16 - Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei
Unchecked Copy BoxLuk 18:17 - amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud
Unchecked Copy BoxLuk 18:18 - et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo
Unchecked Copy BoxLuk 18:19 - dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus
Unchecked Copy BoxLuk 18:20 - mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem
Unchecked Copy BoxLuk 18:21 - qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea
Unchecked Copy BoxLuk 18:22 - quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
Unchecked Copy BoxLuk 18:23 - his ille auditis contristatus est quia dives erat valde
Unchecked Copy BoxLuk 18:24 - videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt
Unchecked Copy BoxLuk 18:25 - facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
Unchecked Copy BoxLuk 18:26 - et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri
Unchecked Copy BoxLuk 18:27 - ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum
Unchecked Copy BoxLuk 18:28 - ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
Unchecked Copy BoxLuk 18:29 - qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei
Unchecked Copy BoxLuk 18:30 - et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam
Unchecked Copy BoxLuk 18:31 - adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis
Unchecked Copy BoxLuk 18:32 - tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur
Unchecked Copy BoxLuk 18:33 - et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget
Unchecked Copy BoxLuk 18:34 - et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur
Unchecked Copy BoxLuk 18:35 - factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans
Interlinear Bibles Cross-Refs Commentaries Dictionaries Misc
x
Luke 18:35 Commentaries
Unchecked Copy BoxLuk 18:36 - et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset
Unchecked Copy BoxLuk 18:37 - dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret
Unchecked Copy BoxLuk 18:38 - et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei
Unchecked Copy BoxLuk 18:39 - et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei
Unchecked Copy BoxLuk 18:40 - stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum
Unchecked Copy BoxLuk 18:41 - dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam
Unchecked Copy BoxLuk 18:42 - et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit
Unchecked Copy BoxLuk 18:43 - et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Luke Chapter 18 — Additional Translations: