VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Lucam (Luke) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mat 6:9–15 )
Unchecked Copy BoxLuk 11:1 - et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos
Unchecked Copy BoxLuk 11:2 - et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum
Unchecked Copy BoxLuk 11:3 - panem nostrum cotidianum da nobis cotidie
Unchecked Copy BoxLuk 11:4 - et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem
Unchecked Copy BoxLuk 11:5 - et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes
Unchecked Copy BoxLuk 11:6 - quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum
Unchecked Copy BoxLuk 11:7 - et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi
Unchecked Copy BoxLuk 11:8 - dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios
(Mat 7:7–11 )
Unchecked Copy BoxLuk 11:9 - et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
Unchecked Copy BoxLuk 11:10 - omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
Unchecked Copy BoxLuk 11:11 - quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi
Unchecked Copy BoxLuk 11:12 - aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem
Unchecked Copy BoxLuk 11:13 - si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se
(Mat 12:22–30; Mar 3:22–27 )
Unchecked Copy BoxLuk 11:14 - et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae
Unchecked Copy BoxLuk 11:15 - quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia
Unchecked Copy BoxLuk 11:16 - et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo
Unchecked Copy BoxLuk 11:17 - ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet
Unchecked Copy BoxLuk 11:18 - si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia
Unchecked Copy BoxLuk 11:19 - si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt
Unchecked Copy BoxLuk 11:20 - porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei
Unchecked Copy BoxLuk 11:21 - cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet
Unchecked Copy BoxLuk 11:22 - si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit
Unchecked Copy BoxLuk 11:23 - qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit
(Mat 12:43–45 )
Unchecked Copy BoxLuk 11:24 - cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi
Unchecked Copy BoxLuk 11:25 - et cum venerit invenit scopis mundatam
Unchecked Copy BoxLuk 11:26 - et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus
Unchecked Copy BoxLuk 11:27 - factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti
Unchecked Copy BoxLuk 11:28 - at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt
(Mat 12:38–42 )
Unchecked Copy BoxLuk 11:29 - turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae
Unchecked Copy BoxLuk 11:30 - nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti
Unchecked Copy BoxLuk 11:31 - regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic
Unchecked Copy BoxLuk 11:32 - viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic
(Mat 6:22, 23 )
Unchecked Copy BoxLuk 11:33 - nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant
Unchecked Copy BoxLuk 11:34 - lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit
Unchecked Copy BoxLuk 11:35 - vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint
Unchecked Copy BoxLuk 11:36 - si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te
Unchecked Copy BoxLuk 11:37 - et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit
Unchecked Copy BoxLuk 11:38 - Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium
Unchecked Copy BoxLuk 11:39 - et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate
Unchecked Copy BoxLuk 11:40 - stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit
Unchecked Copy BoxLuk 11:41 - verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis
Unchecked Copy BoxLuk 11:42 - sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere
Unchecked Copy BoxLuk 11:43 - vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro
Unchecked Copy BoxLuk 11:44 - vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt
Unchecked Copy BoxLuk 11:45 - respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis
Unchecked Copy BoxLuk 11:46 - at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas
Unchecked Copy BoxLuk 11:47 - vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos
Unchecked Copy BoxLuk 11:48 - profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra
Unchecked Copy BoxLuk 11:49 - propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur
Unchecked Copy BoxLuk 11:50 - ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista
Unchecked Copy BoxLuk 11:51 - a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione
Unchecked Copy BoxLuk 11:52 - vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis
Unchecked Copy BoxLuk 11:53 - cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis
Unchecked Copy BoxLuk 11:54 - insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Luke Chapter 11 — Additional Translations: