VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Leviticus (Leviticus) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Exo 29:1–37 )
Unchecked Copy BoxLev 8:1 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxLev 8:2 - tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis
Unchecked Copy BoxLev 8:3 - et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi
Unchecked Copy BoxLev 8:4 - fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores
Unchecked Copy BoxLev 8:5 - ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri
Unchecked Copy BoxLev 8:6 - statimque obtulit Aaron et filios eius cumque lavisset eos
Unchecked Copy BoxLev 8:7 - vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit
Unchecked Copy BoxLev 8:8 - quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas
Unchecked Copy BoxLev 8:9 - cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut praeceperat ei Dominus
Unchecked Copy BoxLev 8:10 - tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni supellectili sua
Unchecked Copy BoxLev 8:11 - cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo
Unchecked Copy BoxLev 8:12 - quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit
Unchecked Copy BoxLev 8:13 - filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut iusserat Dominus
Unchecked Copy BoxLev 8:14 - obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas
Unchecked Copy BoxLev 8:15 - immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius
Unchecked Copy BoxLev 8:16 - adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare
Unchecked Copy BoxLev 8:17 - vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut praeceperat Dominus
Unchecked Copy BoxLev 8:18 - obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum inposuissent Aaron et filii eius manus suas
Unchecked Copy BoxLev 8:19 - immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum
Unchecked Copy BoxLev 8:20 - ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni
Unchecked Copy BoxLev 8:21 - lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut praeceperat ei
Unchecked Copy BoxLev 8:22 - obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas
Unchecked Copy BoxLev 8:23 - quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae similiter et pedis
Unchecked Copy BoxLev 8:24 - obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum
Unchecked Copy BoxLev 8:25 - adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit intestina reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit
Unchecked Copy BoxLev 8:26 - tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum
Unchecked Copy BoxLev 8:27 - tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino
Unchecked Copy BoxLev 8:28 - rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini
Unchecked Copy BoxLev 8:29 - tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus
Unchecked Copy BoxLev 8:30 - adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum
Unchecked Copy BoxLev 8:31 - cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit mihi dicens Aaron et filii eius comedent eos
Unchecked Copy BoxLev 8:32 - quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet
Unchecked Copy BoxLev 8:33 - de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestrae septem enim diebus finitur consecratio
Unchecked Copy BoxLev 8:34 - sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii conpleretur
Unchecked Copy BoxLev 8:35 - die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum est
Unchecked Copy BoxLev 8:36 - feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est Dominus per manum Mosi
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Leviticus Chapter 8 — Additional Translations: