VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Josue (Joshua) 17 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJos 17:1 - cecidit autem sors tribui Manasse ipse est enim primogenitus Ioseph Machir primogenito Manasse patri Galaad qui fuit vir pugnator habuitque possessionem Galaad et Basan
Unchecked Copy BoxJos 17:2 - et reliquis filiorum Manasse iuxta familias suas filiis Abiezer et filiis Elech et filiis Esrihel et filiis Sechem et filiis Epher et filiis Semida isti sunt filii Manasse filii Ioseph mares per cognationes suas
Unchecked Copy BoxJos 17:3 - Salphaad vero filio Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii sed solae filiae quarum ista sunt nomina Maala et Noa Egla et Melcha et Thersa
Unchecked Copy BoxJos 17:4 - veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes Dominus praecepit per manum Mosi ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum
Unchecked Copy BoxJos 17:5 - et ceciderunt funiculi Manasse decem absque terra Galaad et Basan trans Iordanem
Unchecked Copy BoxJos 17:6 - filiae enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum eius terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant
Unchecked Copy BoxJos 17:7 - fuitque terminus Manasse ab Aser Machmathath quae respicit Sychem et egreditur ad dextram iuxta habitatores fontis Taffuae
Unchecked Copy BoxJos 17:8 - etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taffuae quae est iuxta terminos Manasse filiorum Ephraim
Unchecked Copy BoxJos 17:9 - descenditque terminus vallis Harundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim quae in medio sunt urbium Manasse terminus Manasse ab aquilone torrentis et exitus eius pergit ad mare
Unchecked Copy BoxJos 17:10 - ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse et utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu Aser ab aquilone et in tribu Isachar ab oriente
Unchecked Copy BoxJos 17:11 - fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser Bethsan et viculi eius et Ieblaam cum villulis suis et habitatores Dor cum oppidis suis habitatores quoque Hendor cum villulis suis similiterque habitatores Thanach cum villulis suis et habitatores Mageddo cum viculis suis et tertia pars urbis Nofeth
Unchecked Copy BoxJos 17:12 - nec potuerunt filii Manasse has subvertere civitates sed coepit Chananeus habitare in terra ista
Unchecked Copy BoxJos 17:13 - postquam autem convaluerunt filii Israhel subiecerunt Chananeos et fecerunt sibi tributarios nec interfecerunt eos
Unchecked Copy BoxJos 17:14 - locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius cum sim tantae multitudinis et benedixerit mihi Dominus
Unchecked Copy BoxJos 17:15 - ad quos Iosue ait si populus multus es ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Ferezei et Rafaim quia angusta est tibi possessio montis Ephraim
Unchecked Copy BoxJos 17:16 - cui responderunt filii Ioseph non poterimus ad montana conscendere cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant in terra campestri in qua sitae sunt Bethsan cum viculis suis et Iezrahel mediam possidens vallem
Unchecked Copy BoxJos 17:17 - dixitque Iosue ad domum Ioseph Ephraim et Manasse populus multus es et magnae fortitudinis non habebis sortem unam
Unchecked Copy BoxJos 17:18 - sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Joshua Chapter 17 — Additional Translations: