VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Ioannem (John) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mat 14:13–21; Mar 6:30–44; Luk 9:10–17 )
Unchecked Copy BoxJhn 6:1 - post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis
Unchecked Copy BoxJhn 6:2 - et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur
Unchecked Copy BoxJhn 6:3 - subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis
Unchecked Copy BoxJhn 6:4 - erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum
Unchecked Copy BoxJhn 6:5 - cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii
Unchecked Copy BoxJhn 6:6 - hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus
Unchecked Copy BoxJhn 6:7 - respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat
Unchecked Copy BoxJhn 6:8 - dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri
Unchecked Copy BoxJhn 6:9 - est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos
Unchecked Copy BoxJhn 6:10 - dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia
Unchecked Copy BoxJhn 6:11 - accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant
Unchecked Copy BoxJhn 6:12 - ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant
Unchecked Copy BoxJhn 6:13 - collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt
Unchecked Copy BoxJhn 6:14 - illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum
(Mat 14:22–33; Mar 6:45–52 )
Unchecked Copy BoxJhn 6:15 - Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus
Unchecked Copy BoxJhn 6:16 - ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare
Unchecked Copy BoxJhn 6:17 - et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus
Unchecked Copy BoxJhn 6:18 - mare autem vento magno flante exsurgebat
Unchecked Copy BoxJhn 6:19 - cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt
Unchecked Copy BoxJhn 6:20 - ille autem dicit eis ego sum nolite timere
Unchecked Copy BoxJhn 6:21 - voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant
Unchecked Copy BoxJhn 6:22 - altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent
Unchecked Copy BoxJhn 6:23 - aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino
Unchecked Copy BoxJhn 6:24 - cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum
Unchecked Copy BoxJhn 6:25 - et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti
Unchecked Copy BoxJhn 6:26 - respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis
Unchecked Copy BoxJhn 6:27 - operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus
Unchecked Copy BoxJhn 6:28 - dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei
Unchecked Copy BoxJhn 6:29 - respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille
Unchecked Copy BoxJhn 6:30 - dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris
Unchecked Copy BoxJhn 6:31 - patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare
Unchecked Copy BoxJhn 6:32 - dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum
Unchecked Copy BoxJhn 6:33 - panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo
Unchecked Copy BoxJhn 6:34 - dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc
Unchecked Copy BoxJhn 6:35 - dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam
Unchecked Copy BoxJhn 6:36 - sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis
Unchecked Copy BoxJhn 6:37 - omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras
Unchecked Copy BoxJhn 6:38 - quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
Unchecked Copy BoxJhn 6:39 - haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die
Unchecked Copy BoxJhn 6:40 - haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die
Unchecked Copy BoxJhn 6:41 - murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendi
Unchecked Copy BoxJhn 6:42 - et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi
Unchecked Copy BoxJhn 6:43 - respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicem
Unchecked Copy BoxJhn 6:44 - nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die
Unchecked Copy BoxJhn 6:45 - est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me
Unchecked Copy BoxJhn 6:46 - non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem
Unchecked Copy BoxJhn 6:47 - amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam
Unchecked Copy BoxJhn 6:48 - ego sum panis vitae
Unchecked Copy BoxJhn 6:49 - patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt
Unchecked Copy BoxJhn 6:50 - hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur
Unchecked Copy BoxJhn 6:51 - ego sum panis vivus qui de caelo descendi [Vulgate 6:52] si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita
Unchecked Copy BoxJhn 6:52 - [Vulgate 6:53] litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum
Unchecked Copy BoxJhn 6:53 - [Vulgate 6:54] dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis
Unchecked Copy BoxJhn 6:54 - [Vulgate 6:55] qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die
Unchecked Copy BoxJhn 6:55 - [Vulgate 6:56] caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus
Unchecked Copy BoxJhn 6:56 - [Vulgate 6:57] qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo
Unchecked Copy BoxJhn 6:57 - [Vulgate 6:58] sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me
Unchecked Copy BoxJhn 6:58 - [Vulgate 6:59] hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum
Unchecked Copy BoxJhn 6:59 - [Vulgate 6:60] haec dixit in synagoga docens in Capharnaum
Unchecked Copy BoxJhn 6:60 - [Vulgate 6:61] multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire
Unchecked Copy BoxJhn 6:61 - [Vulgate 6:62] sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat
Unchecked Copy BoxJhn 6:62 - [Vulgate 6:63] si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius
Unchecked Copy BoxJhn 6:63 - [Vulgate 6:64] spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt
Unchecked Copy BoxJhn 6:64 - [Vulgate 6:65] sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum
Unchecked Copy BoxJhn 6:65 - [Vulgate 6:66] et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo
Unchecked Copy BoxJhn 6:66 - [Vulgate 6:67] ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant
Unchecked Copy BoxJhn 6:67 - [Vulgate 6:68] dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire
Unchecked Copy BoxJhn 6:68 - [Vulgate 6:69] respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes
Unchecked Copy BoxJhn 6:69 - [Vulgate 6:70] et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei
Unchecked Copy BoxJhn 6:70 - [Vulgate 6:71] respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est
Unchecked Copy BoxJhn 6:71 - [Vulgate 6:72] dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

John Chapter 6 — Additional Translations: