VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Ioannem (John) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJhn 13:1 - ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos
Unchecked Copy BoxJhn 13:2 - et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis
Unchecked Copy BoxJhn 13:3 - sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit
Unchecked Copy BoxJhn 13:4 - surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se
Unchecked Copy BoxJhn 13:5 - deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus
Unchecked Copy BoxJhn 13:6 - venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes
Unchecked Copy BoxJhn 13:7 - respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea
Unchecked Copy BoxJhn 13:8 - dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum
Unchecked Copy BoxJhn 13:9 - dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput
Unchecked Copy BoxJhn 13:10 - dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes
Unchecked Copy BoxJhn 13:11 - sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes
Unchecked Copy BoxJhn 13:12 - postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis
Unchecked Copy BoxJhn 13:13 - vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim
Unchecked Copy BoxJhn 13:14 - si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes
Unchecked Copy BoxJhn 13:15 - exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis
Unchecked Copy BoxJhn 13:16 - amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum
Unchecked Copy BoxJhn 13:17 - si haec scitis beati eritis si feceritis ea
Unchecked Copy BoxJhn 13:18 - non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum
Unchecked Copy BoxJhn 13:19 - amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum
Unchecked Copy BoxJhn 13:20 - amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit
Unchecked Copy BoxJhn 13:21 - cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me
Unchecked Copy BoxJhn 13:22 - aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret
Unchecked Copy BoxJhn 13:23 - erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus
Unchecked Copy BoxJhn 13:24 - innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit
Unchecked Copy BoxJhn 13:25 - itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est
Unchecked Copy BoxJhn 13:26 - respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis
Unchecked Copy BoxJhn 13:27 - et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius
Unchecked Copy BoxJhn 13:28 - hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei
Unchecked Copy BoxJhn 13:29 - quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret
Unchecked Copy BoxJhn 13:30 - cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox
Unchecked Copy BoxJhn 13:31 - cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo
Unchecked Copy BoxJhn 13:32 - si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum
Unchecked Copy BoxJhn 13:33 - filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo
Unchecked Copy BoxJhn 13:34 - mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem
Unchecked Copy BoxJhn 13:35 - in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem
Interlinear Bibles Cross-Refs Commentaries Dictionaries Misc
x
John 13:35 Commentaries
Unchecked Copy BoxJhn 13:36 - dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea
Unchecked Copy BoxJhn 13:37 - dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam
Unchecked Copy BoxJhn 13:38 - respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

John Chapter 13 — Additional Translations: