VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Jeremiæ (Jeremiah) 51 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJer 51:1 - haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem
Unchecked Copy BoxJer 51:2 - et mittam in Babylonem ventilatores et ventilabunt eam et demolientur terram eius quoniam venerunt super eam undique in die adflictionis eius
Unchecked Copy BoxJer 51:3 - non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite parcere iuvenibus eius interficite omnem militiam eius
Unchecked Copy BoxJer 51:4 - et cadent interfecti in terra Chaldeorum et vulnerati in regionibus eius
Unchecked Copy BoxJer 51:5 - quoniam non fuit viduatus Israhel et Iuda a Deo suo Domino exercituum terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israhel
Unchecked Copy BoxJer 51:6 - fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei
Unchecked Copy BoxJer 51:7 - calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino eius biberunt gentes et ideo commotae sunt
Unchecked Copy BoxJer 51:8 - subito cecidit Babylon et contrita est ululate super eam tollite resinam ad dolorem eius si forte sanetur
Unchecked Copy BoxJer 51:9 - curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius et elevatum est usque ad nubes
Unchecked Copy BoxJer 51:10 - protulit Dominus iustitias nostras venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostri
Unchecked Copy BoxJer 51:11 - acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam ultio Domini est ultio templi sui
Unchecked Copy BoxJer 51:12 - super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate custodes praeparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis
Unchecked Copy BoxJer 51:13 - quae habitas super aquas multas locuples in thesauris venit finis tuus pedalis praecisionis tuae
Unchecked Copy BoxJer 51:14 - iuravit Dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur
Unchecked Copy BoxJer 51:15 - qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos
Unchecked Copy BoxJer 51:16 - dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui levat nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis
Unchecked Copy BoxJer 51:17 - stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio eius nec est spiritus in eis
Unchecked Copy BoxJer 51:18 - vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis suae peribunt
Unchecked Copy BoxJer 51:19 - non sicut haec pars Iacob quia qui fecit omnia ipse est et Israhel sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius
Unchecked Copy BoxJer 51:20 - conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam in te gentes et disperdam in te regna
Unchecked Copy BoxJer 51:21 - et conlidam in te equum et equitem eius et conlidam in te currum et ascensorem eius
Unchecked Copy BoxJer 51:22 - et conlidam in te virum et mulierem et conlidam in te senem et puerum et conlidam in te iuvenem et virginem
Unchecked Copy BoxJer 51:23 - et conlidam in te pastorem et gregem eius et conlidam in te agricolam et iugales eius et conlidam in te duces et magistratus
Unchecked Copy BoxJer 51:24 - et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeae omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus
Unchecked Copy BoxJer 51:25 - ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis universam terram et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem conbustionis
Unchecked Copy BoxJer 51:26 - et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta sed perditus in aeternum eris ait Dominus
Unchecked Copy BoxJer 51:27 - levate signum in terra clangite bucina in gentibus sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum aculeatum
Unchecked Copy BoxJer 51:28 - sanctificate contra eam gentes reges Mediae duces eius et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis eius
Unchecked Copy BoxJer 51:29 - et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem
Unchecked Copy BoxJer 51:30 - cessaverunt fortes Babylonis a proelio habitaverunt in praesidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius
Unchecked Copy BoxJer 51:31 - currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum
Unchecked Copy BoxJer 51:32 - et vada praeoccupata sunt et paludes incensae sunt igni et viri bellatores conturbati sunt
Unchecked Copy BoxJer 51:33 - quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel filia Babylon quasi area tempus triturae eius adhuc modicum et veniet tempus messionis eius
Unchecked Copy BoxJer 51:34 - comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et eiecit me
Unchecked Copy BoxJer 51:35 - iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeae dicit Hierusalem
Unchecked Copy BoxJer 51:36 - propterea haec dicit Dominus ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius
Unchecked Copy BoxJer 51:37 - et erit Babylon in tumulos habitatio draconum stupor et sibilus eo quod non sit habitator
Unchecked Copy BoxJer 51:38 - simul ut leones rugient excutient comas velut catuli leonum
Unchecked Copy BoxJer 51:39 - in calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant dicit Dominus
Unchecked Copy BoxJer 51:40 - deducam eos quasi agnos ad victimam quasi arietes cum hedis
Unchecked Copy BoxJer 51:41 - quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclita universae terrae quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes
Unchecked Copy BoxJer 51:42 - ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum eius operta est
Unchecked Copy BoxJer 51:43 - factae sunt civitates eius in stuporem terra inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis
Unchecked Copy BoxJer 51:44 - et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit
Unchecked Copy BoxJer 51:45 - egredimini de medio eius populus meus ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini
Unchecked Copy BoxJer 51:46 - et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio et iniquitas in terra et dominator super dominatorem
Unchecked Copy BoxJer 51:47 - propterea ecce dies veniunt et visitabo super sculptilia Babylonis et omnis terra eius confundetur et universi interfecti eius cadent in medio eius
Unchecked Copy BoxJer 51:48 - et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia quae in eis sunt quia ab aquilone venient ei praedones ait Dominus
Unchecked Copy BoxJer 51:49 - et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israhel sic de Babylone cadent occisi in universa terra
Unchecked Copy BoxJer 51:50 - qui fugistis gladium venite nolite stare recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum
Unchecked Copy BoxJer 51:51 - confusi sumus quoniam audivimus obprobrium operuit ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini
Unchecked Copy BoxJer 51:52 - propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia eius et in omni terra eius mugiet vulneratus
Unchecked Copy BoxJer 51:53 - si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores eius ait Dominus
Unchecked Copy BoxJer 51:54 - vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldeorum
Unchecked Copy BoxJer 51:55 - quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae dedit sonitum vox eorum
Unchecked Copy BoxJer 51:56 - quia venit super eam id est super Babylonem praedo et adprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet
Unchecked Copy BoxJer 51:57 - et inebriabo principes eius et sapientes eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius
Unchecked Copy BoxJer 51:58 - haec dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur et portae eius excelsae igni conburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et disperibunt
Unchecked Copy BoxJer 51:59 - verbum quod praecepit Hieremias prophetes Saraiae filio Neriae filii Maasiae cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem in anno quarto regni eius Saraias autem erat princeps prophetiae
Unchecked Copy BoxJer 51:60 - et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba haec quae scripta sunt contra Babylonem
Unchecked Copy BoxJer 51:61 - et dixit Hieremias ad Saraiam cum veneris Babylonem et videris et legeris omnia verba haec
Unchecked Copy BoxJer 51:62 - dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo
Unchecked Copy BoxJer 51:63 - cumque conpleveris legere librum istum ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio Eufraten
Unchecked Copy BoxJer 51:64 - et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba Hieremiae
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Jeremiah Chapter 51 — Additional Translations: