VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Jeremiæ (Jeremiah) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJer 5:1 - circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem et propitius ero eius
Unchecked Copy BoxJer 5:2 - quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabunt
Unchecked Copy BoxJer 5:3 - Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti
Unchecked Copy BoxJer 5:4 - ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini iudicium Dei sui
Unchecked Copy BoxJer 5:5 - ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum ruperunt vincula
Unchecked Copy BoxJer 5:6 - idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum confortatae sunt aversiones eorum
Unchecked Copy BoxJer 5:7 - super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et iurant in his qui non sunt dii saturavi eos et moechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur
Unchecked Copy BoxJer 5:8 - equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat
Unchecked Copy BoxJer 5:9 - numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima mea
Unchecked Copy BoxJer 5:10 - ascendite muros eius et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines eius quia non sunt Domini
Unchecked Copy BoxJer 5:11 - praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israhel et domus Iuda ait Dominus
Unchecked Copy BoxJer 5:12 - negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet super nos malum gladium et famem non videbimus
Unchecked Copy BoxJer 5:13 - prophetae fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis haec ergo evenient illis
Unchecked Copy BoxJer 5:14 - haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos
Unchecked Copy BoxJer 5:15 - ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israhel ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur
Unchecked Copy BoxJer 5:16 - faretra eius quasi sepulchrum patens universi fortes
Unchecked Copy BoxJer 5:17 - et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio
Unchecked Copy BoxJer 5:18 - verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem
Unchecked Copy BoxJer 5:19 - quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra
Unchecked Copy BoxJer 5:20 - adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes
Unchecked Copy BoxJer 5:21 - audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non videtis et aures et non auditis
Unchecked Copy BoxJer 5:22 - me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illud
Unchecked Copy BoxJer 5:23 - populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans recesserunt et abierunt
Unchecked Copy BoxJer 5:24 - et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuae messis custodientem nobis
Unchecked Copy BoxJer 5:25 - iniquitates nostrae declinaverunt haec et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis
Unchecked Copy BoxJer 5:26 - quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros
Unchecked Copy BoxJer 5:27 - sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo ideo magnificati sunt et ditati
Unchecked Copy BoxJer 5:28 - incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones meos pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperum non iudicaverunt
Unchecked Copy BoxJer 5:29 - numquid super his non visitabo dicit Dominus aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea
Unchecked Copy BoxJer 5:30 - stupor et mirabilia facta sunt in terra
Unchecked Copy BoxJer 5:31 - prophetae prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo eius
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Jeremiah Chapter 5 — Additional Translations: