VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Jeremiæ (Jeremiah) 33 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJer 33:1 - et factum est verbum Domini ad Hieremiam secundo cum adhuc clausus esset in atrio carceris dicens
Unchecked Copy BoxJer 33:2 - haec dicit Dominus qui facturus est Dominus et formaturus illud et paraturus Dominus nomen eius
Unchecked Copy BoxJer 33:3 - clama ad me et exaudiam te et adnuntiabo tibi grandia et firma quae nescis
Unchecked Copy BoxJer 33:4 - quia haec dicit Dominus Deus Israhel ad domos urbis huius et ad domos regis Iuda quae destructae sunt et ad munitiones et gladium
Unchecked Copy BoxJer 33:5 - venientium ut dimicent cum Chaldeis et impleant eas cadaveribus hominum quas percussi in furore meo et in indignatione mea abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum
Unchecked Copy BoxJer 33:6 - ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis
Unchecked Copy BoxJer 33:7 - et convertam conversionem Iuda et conversionem Hierusalem et aedificabo eos sicut a principio
Unchecked Copy BoxJer 33:8 - et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me
Unchecked Copy BoxJer 33:9 - et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terrae quae audierint omnia bona quae ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei
Unchecked Copy BoxJer 33:10 - haec dicit Dominus adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iuda et foris Hierusalem quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore
Unchecked Copy BoxJer 33:11 - vox gaudii et vox laetitiae vox sponsi et vox sponsae vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in aeternum misericordia eius et portantium vota in domum Domini reducam enim conversionem terrae sicut a principio dicit Dominus
Unchecked Copy BoxJer 33:12 - haec dicit Dominus exercituum adhuc erit in loco isto deserto absque homine et absque iumento et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorum accubantium gregum
Unchecked Copy BoxJer 33:13 - in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt et in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem et in civitatibus Iuda adhuc transibunt greges ad manum numerantis ait Dominus
Unchecked Copy BoxJer 33:14 - ecce dies veniunt dicit Dominus et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israhel et ad domum Iuda
Unchecked Copy BoxJer 33:15 - in diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen iustitiae et faciet iudicium et iustitiam in terra
Unchecked Copy BoxJer 33:16 - in diebus illis salvabitur Iuda et Hierusalem habitabit confidenter et hoc est quod vocabit eam Dominus iustus noster
Unchecked Copy BoxJer 33:17 - quia haec dicit Dominus non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israhel
Unchecked Copy BoxJer 33:18 - et de sacerdotibus et Levitis non interibit vir a facie mea qui offerat holocaustomata et incendat sacrificium et caedat victimas cunctis diebus
Unchecked Copy BoxJer 33:19 - et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
Unchecked Copy BoxJer 33:20 - haec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo
Unchecked Copy BoxJer 33:21 - et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius et Levitae et sacerdotes ministri mei
Unchecked Copy BoxJer 33:22 - sicuti numerari non possunt stellae caeli et metiri harena maris sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos
Unchecked Copy BoxJer 33:23 - et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
Unchecked Copy BoxJer 33:24 - numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens duae cognationes quas elegerat Dominus abiectae sunt et populum meum despexerunt eo quod non sit ultra gens coram eis
Unchecked Copy BoxJer 33:25 - haec dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui
Unchecked Copy BoxJer 33:26 - equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam ut non adsumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob reducam enim conversionem eorum et miserebor eis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Jeremiah Chapter 33 — Additional Translations: