VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Jeremiæ (Jeremiah) 18 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJer 18:1 - verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
Unchecked Copy BoxJer 18:2 - surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea
Unchecked Copy BoxJer 18:3 - et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam
Unchecked Copy BoxJer 18:4 - et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut faceret
Unchecked Copy BoxJer 18:5 - et factum est verbum Domini ad me dicens
Unchecked Copy BoxJer 18:6 - numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israhel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israhel
Unchecked Copy BoxJer 18:7 - repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut eradicem et destruam et disperdam illud
Unchecked Copy BoxJer 18:8 - si paenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam agam et ego paenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei
Unchecked Copy BoxJer 18:9 - et subito loquar de gente et regno ut aedificem et ut plantem illud
Unchecked Copy BoxJer 18:10 - si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam paenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei
Unchecked Copy BoxJer 18:11 - nunc ergo dic viro Iudae et habitatoribus Hierusalem dicens haec dicit Dominus ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem revertatur unusquisque a via sua mala et dirigite vias vestras et studia vestra
Unchecked Copy BoxJer 18:12 - qui dixerunt desperavimus post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus
Unchecked Copy BoxJer 18:13 - ideo haec dicit Dominus interrogate gentes quis audivit talia horribilia quae fecit nimis virgo Israhel
Unchecked Copy BoxJer 18:14 - numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli possunt aquae erumpentes frigidae et defluentes
Unchecked Copy BoxJer 18:15 - quia oblitus est mei populus meus frustra libantes et inpingentes in viis suis in semitis saeculi ut ambularent per eas in itinere non trito
Unchecked Copy BoxJer 18:16 - ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum omnis qui praeterit per eam obstupescet et movebit caput suum
Unchecked Copy BoxJer 18:17 - sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum
Unchecked Copy BoxJer 18:18 - et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non adtendamus ad universos sermones eius
Unchecked Copy BoxJer 18:19 - adtende Domine ad me et audi vocem adversariorum meorum
Unchecked Copy BoxJer 18:20 - numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis
Unchecked Copy BoxJer 18:21 - propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri earum interficiantur morte iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio
Unchecked Copy BoxJer 18:22 - audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis
Unchecked Copy BoxJer 18:23 - tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Jeremiah Chapter 18 — Additional Translations: