VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Judices (Judges) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJdg 8:1 - dixeruntque ad eum viri Ephraim quid est hoc quod facere voluisti ut non nos vocares cum ad pugnam pergeres contra Madian iurgantes fortiter et prope vim inferentes
Unchecked Copy BoxJdg 8:2 - quibus ille respondit quid enim tale facere potui quale vos fecistis nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer
Unchecked Copy BoxJdg 8:3 - in manus vestras tradidit Dominus principes Madian Oreb et Zeb quid tale facere potui quale vos fecistis quod cum locutus esset requievit spiritus eorum quo tumebant contra eum
Unchecked Copy BoxJdg 8:4 - cumque venisset Gedeon ad Iordanem transivit eum cum trecentis viris qui secum erant et prae lassitudine fugientes persequi non poterant
Unchecked Copy BoxJdg 8:5 - dixitque ad viros Soccoth date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian
Unchecked Copy BoxJdg 8:6 - responderunt principes Soccoth forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes
Unchecked Copy BoxJdg 8:7 - quibus ille ait cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti
Unchecked Copy BoxJdg 8:8 - et inde conscendens venit in Phanuhel locutusque est ad viros eius loci similia cui et illi responderunt sicut responderant viri Soccoth
Unchecked Copy BoxJdg 8:9 - dixit itaque et eis cum reversus fuero victor in pace destruam turrem hanc
Unchecked Copy BoxJdg 8:10 - Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo quindecim milia enim viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum caesis centum viginti milibus bellatorum et educentium gladium
Unchecked Copy BoxJdg 8:11 - ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobee et Iecbaa percussit castra hostium qui securi erant et nihil adversi suspicabantur
Unchecked Copy BoxJdg 8:12 - fugeruntque Zebee et Salmana quos persequens Gedeon conprehendit turbato omni exercitu eorum
Unchecked Copy BoxJdg 8:13 - revertensque de bello ante solis ortum
Unchecked Copy BoxJdg 8:14 - adprehendit puerum de viris Soccoth interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth et descripsit septuaginta septem viros
Unchecked Copy BoxJdg 8:15 - venitque ad Soccoth et dixit eis en Zebee et Salmana super quibus exprobrastis mihi dicentes forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt et idcirco postulas ut demus viris qui lassi sunt et defecerunt panes
Unchecked Copy BoxJdg 8:16 - tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth
Unchecked Copy BoxJdg 8:17 - turrem quoque Phanuhel subvertit occisis habitatoribus civitatis
Unchecked Copy BoxJdg 8:18 - dixitque ad Zebee et Salmana quales fuerunt viri quos occidistis in Thabor qui responderunt similes tui et unus ex eis quasi filius regis
Unchecked Copy BoxJdg 8:19 - quibus ille ait fratres mei fuerunt filii matris meae vivit Dominus si servassetis eos non vos occiderem
Unchecked Copy BoxJdg 8:20 - dixitque Ietther primogenito suo surge et interfice eos qui non eduxit gladium timebat enim quia adhuc puer erat
Unchecked Copy BoxJdg 8:21 - dixeruntque Zebee et Salmana tu surge et inrue in nos quia iuxta aetatem robur est hominis surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent
Unchecked Copy BoxJdg 8:22 - dixeruntque omnes viri Israhel ad Gedeon dominare nostri tu et filius tuus et filius filii tui quia liberasti nos de manu Madian
Unchecked Copy BoxJdg 8:23 - quibus ille ait non dominabor vestri nec dominabitur in vos filius meus sed dominabitur Dominus
Unchecked Copy BoxJdg 8:24 - dixitque ad eos unam petitionem postulo a vobis date mihi inaures ex praeda vestra inaures enim aureas Ismahelitae habere consuerant
Unchecked Copy BoxJdg 8:25 - qui responderunt libentissime dabimus expandentesque super terram pallium proiecerunt in eo inaures de praeda
Unchecked Copy BoxJdg 8:26 - et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri sicli absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus Madian reges uti soliti erant et praeter torques aureos camelorum
Unchecked Copy BoxJdg 8:27 - fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra fornicatusque est omnis Israhel in eo et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam
Unchecked Copy BoxJdg 8:28 - humiliatus est autem Madian coram filiis Israhel nec potuerunt ultra elevare cervices sed quievit terra per quadraginta annos quibus praefuit Gedeon
Unchecked Copy BoxJdg 8:29 - abiit itaque Hierobbaal filius Ioas et habitavit in domo sua
Unchecked Copy BoxJdg 8:30 - habuitque septuaginta filios qui egressi sunt de femore eius eo quod plures haberet uxores
Unchecked Copy BoxJdg 8:31 - concubina autem illius quam habebat in Sychem genuit ei filium nomine Abimelech
Unchecked Copy BoxJdg 8:32 - mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et sepultus in sepulchro Ioas patris sui in Ephra de familia Ezri
Unchecked Copy BoxJdg 8:33 - postquam autem mortuus est Gedeon aversi sunt filii Israhel et fornicati cum Baalim percusseruntque cum Baal foedus ut esset eis in deum
Unchecked Copy BoxJdg 8:34 - nec recordati sunt Domini Dei sui qui eruit eos de manu omnium inimicorum suorum per circuitum
Unchecked Copy BoxJdg 8:35 - nec fecerunt misericordiam cum domo Hierobbaal Gedeon iuxta omnia bona quae fecerat Israheli
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Judges Chapter 8 — Additional Translations: