VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Judices (Judges) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJdg 11:1 - fuit illo tempore Iepthae Galaadites vir fortissimus atque pugnator filius meretricis mulieris qui natus est de Galaad
Unchecked Copy BoxJdg 11:2 - habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios qui postquam creverant eiecerunt Iepthae dicentes heres in domo patris nostri esse non poteris quia de altera matre generatus es
Unchecked Copy BoxJdg 11:3 - quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi principem sequebantur
Unchecked Copy BoxJdg 11:4 - in illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israhel
Unchecked Copy BoxJdg 11:5 - quibus acriter instantibus perrexerunt maiores natu de Galaad ut tollerent in auxilium sui Iepthae de terra Tob
Unchecked Copy BoxJdg 11:6 - dixeruntque ad eum veni et esto princeps noster et pugna contra filios Ammon
Unchecked Copy BoxJdg 11:7 - quibus ille respondit nonne vos estis qui odistis me et eiecistis de domo patris mei et nunc venistis ad me necessitate conpulsi
Unchecked Copy BoxJdg 11:8 - dixeruntque principes Galaad ad Iepthae ob hanc igitur causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad
Unchecked Copy BoxJdg 11:9 - Iepthae quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas ego ero princeps vester
Unchecked Copy BoxJdg 11:10 - qui responderunt ei Dominus qui haec audit ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciamus
Unchecked Copy BoxJdg 11:11 - abiit itaque Iepthae cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui locutusque est Iepthae omnes sermones suos coram Domino in Maspha
Unchecked Copy BoxJdg 11:12 - et misit nuntios ad regem filiorum Ammon qui ex persona sua dicerent quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut vastares terram meam
Unchecked Copy BoxJdg 11:13 - quibus ille respondit quia tulit Israhel terram meam quando ascendit de Aegypto a finibus Arnon usque Iaboc atque Iordanem nunc igitur cum pace redde mihi eam
Unchecked Copy BoxJdg 11:14 - per quos rursum mandavit Iepthae et imperavit eis ut dicerent regi Ammon
Unchecked Copy BoxJdg 11:15 - haec dicit Iepthae non tulit Israhel terram Moab nec terram filiorum Ammon
Unchecked Copy BoxJdg 11:16 - sed quando de Aegypto conscenderunt ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades
Unchecked Copy BoxJdg 11:17 - misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam per terram tuam qui noluit adquiescere precibus eius misit quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum praebere contempsit mansit itaque in Cades
Unchecked Copy BoxJdg 11:18 - et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terrae Moab
Unchecked Copy BoxJdg 11:19 - misit itaque Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum qui habitabat in Esebon et dixerunt ei dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium
Unchecked Copy BoxJdg 11:20 - qui et ipse Israhel verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Iassa et fortiter resistebat
Unchecked Copy BoxJdg 11:21 - tradiditque eum Dominus in manu Israhel cum omni exercitu suo qui percussit eum et possedit omnem terram Amorrei habitatoris regionis illius
Unchecked Copy BoxJdg 11:22 - et universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de solitudine usque ad Iordanem
Unchecked Copy BoxJdg 11:23 - Dominus ergo Deus Israhel subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israhel et tu nunc vis possidere terram eius
Unchecked Copy BoxJdg 11:24 - nonne ea quae possedit Chamos deus tuus tibi iure debentur quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem
Unchecked Copy BoxJdg 11:25 - nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab aut docere potes quod iurgatus sit contra Israhel et pugnaverit contra eum
Unchecked Copy BoxJdg 11:26 - quando habitavit in Esebon et viculis eius et in Aroer et villis illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis
Unchecked Copy BoxJdg 11:27 - igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta iudicet Dominus arbiter huius diei inter Israhel et inter filios Ammon
Unchecked Copy BoxJdg 11:28 - noluitque adquiescere rex filiorum Ammon verbis Iepthae quae per nuntios mandaverat
Unchecked Copy BoxJdg 11:29 - factus est ergo super Iepthae spiritus Domini et circumiens Galaad et Manasse Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon
Unchecked Copy BoxJdg 11:30 - votum vovit Domino dicens si tradideris filios Ammon in manus meas
Unchecked Copy BoxJdg 11:31 - quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum holocaustum offeram Domino
Unchecked Copy BoxJdg 11:32 - transivitque Iepthae ad filios Ammon ut pugnaret contra eos quos tradidit Dominus in manus eius
Unchecked Copy BoxJdg 11:33 - percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel quae est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israhel
Unchecked Copy BoxJdg 11:34 - revertenti autem Iepthae in Maspha domum suam occurrit unigenita filia cum tympanis et choris non enim habebat alios liberos
Unchecked Copy BoxJdg 11:35 - qua visa scidit vestimenta sua et ait heu filia mi decepisti me et ipsa decepta es aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero
Unchecked Copy BoxJdg 11:36 - cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad Dominum fac mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis
Unchecked Copy BoxJdg 11:37 - dixitque ad patrem hoc solum mihi praesta quod deprecor dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis
Unchecked Copy BoxJdg 11:38 - cui ille respondit vade et dimisit eam duobus mensibus cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis flebat virginitatem suam in montibus
Unchecked Copy BoxJdg 11:39 - expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum et fecit ei sicut voverat quae ignorabat virum exinde mos increbuit in Israhel et consuetudo servata est
Unchecked Copy BoxJdg 11:40 - ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israhel et plangant filiam Iepthae Galaaditae diebus quattuor
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Judges Chapter 11 — Additional Translations: