VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 50 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxGen 50:1 - quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum
Unchecked Copy BoxGen 50:2 - praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem
Unchecked Copy BoxGen 50:3 - quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus
Unchecked Copy BoxGen 50:4 - et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis
Unchecked Copy BoxGen 50:5 - eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar
Unchecked Copy BoxGen 50:6 - dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es
Unchecked Copy BoxGen 50:7 - quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti
Unchecked Copy BoxGen 50:8 - domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen
Unchecked Copy BoxGen 50:9 - habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica
Unchecked Copy BoxGen 50:10 - veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies
Unchecked Copy BoxGen 50:11 - quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Aegypti
Unchecked Copy BoxGen 50:12 - fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis
Unchecked Copy BoxGen 50:13 - et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre
Unchecked Copy BoxGen 50:14 - reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre
Unchecked Copy BoxGen 50:15 - quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus
Unchecked Copy BoxGen 50:16 - mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur
Unchecked Copy BoxGen 50:17 - ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph
Unchecked Copy BoxGen 50:18 - veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus
Unchecked Copy BoxGen 50:19 - quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem
Unchecked Copy BoxGen 50:20 - vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos
Unchecked Copy BoxGen 50:21 - nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus
(Heb 11:22 )
Unchecked Copy BoxGen 50:22 - [Vulgate 50:22a] et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis
Unchecked Copy BoxGen 50:23 - [Vulgate 50:22b] et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph
Unchecked Copy BoxGen 50:24 - [Vulgate 50:23] quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob
Unchecked Copy BoxGen 50:25 - [Vulgate 50:24] cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto
Unchecked Copy BoxGen 50:26 - [Vulgate 50:25] mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Genesis Chapter 50 — Additional Translations: